Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1ram ex cylindris vel cylindri portionibus, vel parallelogram­
mis
æqualium altitudinum circumſcribi poſſe, cuius centrum
grauitatis ſit propinquius puncto F, quàm punctum G: figu­
ræ enim ABC figura, qualem diximus circumſcribatur, cu­
ius reſiduum dempta figura ABC, ad figuram ABC mi­
norem habeat proportionem, quàm FG, ad GB, ſit autem
figuræ circumſcriptæ centrum grauitatis K, nempe in axe,
vel diametro BD.
Dico
lineam FK minorem eſſe
quàm FG, atque adeo lon
gitudine propoſita.
Quo­
niam enim F eſt centrum
grauitatis figuræ ABC,
erit centrum grauitatis K,
figuræ circumſcriptæ ipſi
ABC propinquius termi­
no B, quàm punctum F,
ſed centrum grauitatis fi­
guræ ABC quòd eſt F, &
figuræ circumſcriptæ, quod
eſt K & eius reſidui dem­
108[Figure 108]
pta figura ABC ſunt in communi axe, vel diametro BD;
erit igitur dicti reſidui in linea BK, centrum grauitatis,
quod ſit H.
Minor autem proportio eſt prædicti reſidui
ad figuram ABC, hoc eſt ipſius FK ad KH, quàm FG
ad GB, & multo minor, quàm FG ad GH; & compo­
nendo minor proportio FH ad HK, quàm FH ad HG;
ergo KH maior erit, quàm GH; reliqua igitur F K mi­
nor, quàm FG atque adeo longitudine propoſita.
Fieri
ergo poteſt, quod proponebatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index