Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Et illud perpetuò ſpectandum in omni conſtitutione principiorum, ne aliorum ratio ſuppo­
natur, & ne commutentur.
Nam ſic primum quoddam ſubſit neceſſe eſt circum quod mutatio
fiat.
Itaque videant ij qui noua rerum principia poſuerunt, quin potius ea quæ longo rerum vſu
repudiata ſunt, quàm commodè ſua placita tueri valeant.
Platonis auctoritas multa flagitat quę
dicantur.
Nanque ipſe Ideas introduxit de quibus longa diſputatio futura eſt. interim illa repe­
tantur quæ de altero principio quod mutationi ſubiicitur, ab eo decreta ſunt.
Is duo conſtituit
loco materiæ, cùm ad patiendum ſatis ſit vnum.
Idem quoque contraria poſuit vt ſubiectum
quæ prædicati locum occupare debuerunt.
Idem, aut non diſtinxit à materia priuationem quæ
diſtinguenda erat, aut non cognouit, aut tanquam maleficij cauſſam neglexit.
neque enim me­
minit de priuatione.
Neque priuatio, tanquàm maleficij cauſſa negligenda fuit, cùm ſit cauſſa
appetitus in materia quò excitata properat ad formam.
Illud etiam Platoni vitio vertitur, quòd
cùm duos ipſe numeros ſtatuerit, vnum idearum, atque alterum mathematicum; non poſsit do­
cere, quemadmodum, nec ex quo conſtet numerus mathematicus.
Medius enim eſt, inter nume­
rum idearum & numerum qui poſitus eſt in rebus ſenſilibus.
Quòd ſi reſpondeat ipſum ex ma­
gno, & paruo conſtare, ab eo qui formarum eſt, planè non diſcrepabit.
Dicet fortè aliud eſſe ma­
gnum & paruum quia magnitudines item cenſet eſſe principia, ſed tùm plura elementa inducet.

Dabit fortaſſe vtrorumque vnum eſſe commune principium.
Atqui docendum fuit, quemadmo­
dum ex vno multa euadant.
ipſe verò non alium modum docet, ac quòd numerus ex vno &
duernione infinito procreatur.
Erit etiam violens magni & parui ſeparatio, cùm ad vnum cuncta
ſuaptè natura vergant.
Ita cùm hæc principia rerum naturæ aduerſentur, & eius viri ſententias
euertant, planum eſt Platonis opinionem de rerum naturalium principiis & elementis eſſe explo­
dendam.
Poſſet Pythagoręorum placitum ſine offenſione prætermitti, quòd illorum principia
quærunt quæ ab omni motu ſoluta liberaque.
ſunt; nos autem mobilia tractamus. prætereà quòd
nihil certi colligitur ex aliorum ſcriptis quod ad earum poſitionum vim percipiendam valeat.
&
eorum philoſophia iam pridem obſoleuit; cùm tamen hæc aliquid ad Peripatericæ doctrinæ ex­
planationem faciant nonnulla libare conſtituimus.
Ipſi igitur pręter id quòd ſenſilibus principia
ſenſilia non adhibeat, accipiunt numeros qui nulla grauitate, aut leuitate ſint præditi, aut igitur
grauium leuiumque.
corporum & omnino ſenſilium principia non ſunt, aut cum eos cęli elemen­
torumque
.
principia faciunt, aliud cęlum aliaque. elementa, quàm noſtra accipiunt. Neque enim fit
apud illos quippiam ex non ente, neque igitur ex non graui graue.
Nanque nondum perſpecta
erat vis poteſtatis & actus (ſiquidem primus omnium hæc nobis monſtrauerit Ariſt.) a ex quo


efficitur, vt ex non ente quippiam fieri poſsit.
Et quanuis ab Ariſtotele concluſum ſit cęlum non
eſſe neque graue, neque leue, vnde nil referre videretur, quòd cęlum componeretur è numeris qui
neque graues, neque leues eſſent, & terram quoque ipſi ponerent quæ in orbem volueretur; ea
verò quæ ſic mouentur, neque leuia, neque grauia ſunt.
Tamen hæc ignota fuerunt antiquitus, &
cęlum aut leue, quòd omnibus emineret, habitum eſt, aut quòd impetus innatus ad motum, ſeu
quietem illis denegari non potuit, cuius auctores eſſe numeri nequiuerunt, cùm ab omni impetu
per ſe liberi ponerentur.
Prætereà ponunt numeros eſſe ſubſtantias, & tamen de illorum genere
conſtat eſſe quæ ſubſtantię comitantur & illi ſolent attribui, quandò cuiuſpiam rei numerus eſt,
vt hominum, aut equorum.
Inſuper erit prius vnum quàm bonum, immò ſi vnum principium
& vt ipſi aiunt, eſſentia ex eo quòd vnum, bonum quoque ſit neceſſe eſt.
Atqui non idcirco, quòd
vnum eſt, bonum eſt: ſed ex eo, quòd primum eſt & æternum, ſeque.
ipſo contentum, quòd in ſe
ſatis præſidij habet, ſalusque eſt, & ex eo denique, quòd bene conſtitutum ſit & affectum,
hoc verò, quod ita ſe habet, vnum eſt.
aliter efficeretur, vt vnum à ratione boni ſegregatum eſſet
principium numeri mathematici.
id verò dicere non licet: cùm ex hoc vno mira bonorum con­

iunctio naſcatur quæ in quaque ſpecie perſpicitur.
Quin etiam ſi ſubſtantia foret atque princi­
pium, in aliquod genus cauſſæ referretur, neque ſanè eſt forma, nam forma rationem complecti­
tur, numeri verò ſunt materia rationis, vt tria & ſex proportionis materia ſunt: proportio verò
eſt habitudo trium ad ſex.
& cùm forma, finis, efficiensque. conueniant, ſi non eſt forma, neque item
efficiens, aut finis eſſe poterit, ſed materia ſolum.
Nec non apud eos incertum eſt, ſit'ne vnum
caput numerorum, an potius vnum ex numero producatur, & vtroque modo naſcuntur abſurda.
Nam ſi vnum ex numero ducat originem, cùm ex contrariis quodammodo pullulet, nimirum ex
non vno quorum ſi vnum bonum eſt, alterum malum ſit oportet: inde effici vt malum contineat,
aut ergo vnum bonum non erit, aut ex numero non orietur.
Neque verò vt ex materia quæ ma­
lum ſit; quippe quòd vbi quidpiam ex materia fiat quæ imperfecta quędam res eſt; etiam neceſſe
ſit, aliquid aliud perfectum præſtò eſſe à quo producatur.
Non poſſunt item multa fieri ex vno.
neque enim permixtione, quia ſic plura eſſent; neque compoſitione, quoniam ſi res fuerint, ſitum
eas habere oportebit; in mente verò vna multa & vnum concipientur, nempe plura quæ coëant
in vnum.
Adhuc ea quæ fiunt ex alio, ſiue fiant ex contrariis, ſiue ex ſubiecto, neceſſe eſt ex aliquo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index