Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1æquilibrio, quia non magis vna quam altera pars vtrinque
à perpendiculo DC grauitare poteſt.
Quod ſi impulſus
quamuis perexiguus in ipſam rotam à motore incutiatur,
vt ex parte E verſus F, ſtatim pars vbi F nutabit ac pro­
pendet verſus B; ſuoque nutu, totam rotam ſecum trahet il­
luc.
Nam quælibet vis poteſt æquiponderantia ab æquili­
brio dimouere.
Semel autem mota ipſa rota, niſi impe­
diatur deinceps nutabit ad partem verſus quàm primò fuit
incitata; ideoque facilè vlterius atque vlterius mouebitur.
Quo enim vnumquodque vergit, mouetur ex facili, ſubdit
ipſe Philoſophus, ſicut vice verſa difficulter in contrarium;
vt fuſius conſtabit quæſt.
31.
Atque hæc dicta intelliguntur de motu rotæ, aut ſphæræ
ſuper planum horizonti paralellum.
Nam ſuper planum
quodlibet decliue, euidentius idem conſtabit.
Siquidem
demiſſa tantum rota, vel ſphæra ſuper illud, ſuo ſemper nu­
tu celerrimè deorſum rotando ſe conferet, imò in præceps
quandoque decurret.
Cum enim huiuſcemodi corpora per
eam lineam maximè grauitent, quæ perpendiculariter ab
eorum centro tendit ad centrum mundi, ſi ſuper decliue
planum conſtituantur, nequibunt ſecundum eandem li­
neam fulciri, ac ſuſtineri ab ipſo plano.
Nam punctum cir­
cumferentiæ per quod ipſa linea cadit ad centrum mundi,
& cui totum ferè onus incumbit, ſemper manebit ſuſpen­
ſum ſupra planum ex parte inferiori ipſius, nec vnquam
planum ipſum decliue continget.
Circulus enim vel glo­
bus non tangit planum, niſi in puncto in quod eius diame­
ter incidit ad angulos rectos; quo ſanè pacto cadere non
poteſt perpendicularis tendens ad mundi centrum in pla­
num, quod non eſt horizonti paralellum.
Cumque præ­
dictum punctum, cui potiſſimum onus incumbit, ſuſtineri
non poſſit ab eo, quod non contingit; hinc fit, vt ſemper
verſus inferiores partes decliues propendat, ac nutet, de­
feratque propterea ipſa orbiculata corpora quouſque ab
alio fulciatur.
Vt perſpicuè apparebit in propoſita ſphæra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index