Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 241 > >|
1 Scilicet arte madent simulacra, & docta vagantur,
Nocturno facere ut possint in tempore ludos ?

An magis illud erit verum, quia tempore in uno
Consentimus, id est, cum vox emittitur una;
Tempora multa latent, ratio quae comperit esse:
Propterea fit, uti quovis in tempore quaeque
Praesto sint simulacra locis in queisque parata ?

Tanta est mobilitas, & rerum copia tanta.

Et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
Cernere non potis est animus.
proinde omnia, quae sunt
Praeterea, pereunt, nisi sic sese ipse paravit.

Ipse parat sese porro, speratque futurum,
Ut videat, quod consequitur rem quamque: fit ergo.

Nonne vides, oculos etiam, cum, tenvia quae sint,
Cernere coeperunt, contendere se, atque parare:
Nec sine eo fieri posse, ut cernamus acute ?

Et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
Si non advertas animum, proinde esse quasi omni
Tempore semotum fuerint, longeque remotum.

Cur igitur mirum est, animus si cetera perdit,
Praeter, quam quibus est in rebus deditus ipse ?

Deinde adopinamur de signis maxima parvis;
Ac nos in fraudem induimus, frustramur id ipsi.

Fit quoque, ut interdum non suppeditetur imago
Eiusdem generis; sed femina quae fuit ante,
In manibus vir tum factus videatur adesse,
Aut alia ex alia facies, aetasque sequatur:
Quod ne miremur, sopor, atque oblivia curant.

Illud in his rebus vitium vementer inesto;
Effugere illorumque errorem praemeditemur,
Lumina qui faciunt oculorum clara creata,
Prospicere ut possimus; &, ut proferre viai

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index