Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
141
141 (116)
142
142 (117)
143
143 (118)
144
144
145
145 (119)
146
146
147
147 (121)
148
148 (122)
149
149
150
150 (123)
< >
page |< < (115) of 184 > >|
140115 num reddiderit. Præterea primus ſe operi accingat,
primus majora obeat pericula:
poſſit etiam ſua elo
quentia audaces ac ſtrenuos reliquos reddere.
Nam ſi
in magnis negotiis ac periculis, Præfectus arci in hunc
modum non ſe gerat, facillimè in ceſſet milites ſuos tr-
mor, quem vix, ac ne vix quidem, poſtea deponent.
Ea etiam indole ſit oportet, vt eum ſui facilè alloquan-
tur, audiatq́;
libenter monita & delationes, quæ etiam
à priuatis militibus illi nunciantur, quia ſæpe ab iftis
ſana etiam conſilia prodeunt.
& ſæpiſſimè apparuit in
infimæ ſortis homine recondita eſſe conſilia optima.

Nolo tamen eum ſemper hæc conſilia ſequi, iisq́;
fi-
dem habere, ſcio enim ea non ſemper conducere:
ſed
volo Præfectum eligere id quod ex re ſua erit, reliqua
verò negligere.
Curet etiam ſumma cum dexteritate,
vt morem ſibi gerant:
non ſolùm milites, ſed etiam
incolæ loci.
Obedientia enim cenſetur inter præcipua
militiæ ornamẽta, &
ſine qua incaſſum reliqua omnia
fierent.
Sed quum non eadem indole præditæ ſint
omnes gentes, aliaq́;
ab alia mirum in modum variet,
opinor mitem animum &
manſuetum non ſemper
ex vſu eſſe, præcipuè erga milites, neque item ſeuerum
&
inexorabilem. Vnde ex re erit, immò neceſſarium,
ſeueritatem cum manſuetudine miſcere, &
mores mu-
tare prout caſus feret, &
conditio ſtatus præſentis. Con-
ſulo etiam huic noſtro Præfecto, vt prohibeat ſub gra-
uiſſima pœna, ne vllus ſuorum colloquia habeat cum
hoſte, vel etiam inter ſeſe de fœdere cum hoſte paci-
ſcendo.
Debetq́; hunc rumorem ſumma diligentia
exſtinguere, vbi ſemel in vulgus ſerpere cœperit:
hæc
enim vſu veniunt in locis fere expugnatis, &
quæ in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index