Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 316 > >|
1
Medium ſimplicia elementorum corpora mouent
& eſt quarta propoſitio.
Cap. XXV.
AMEDIO elementa moueri tetigit Ariſtoteles libro
tertio de cælo particula vigeſimaoctaua; dum dixit.
Aer est inſtrumentum motus naturalis, & violenti.
Quem locum Auerroes Philoſophus omni laude maior in Para
phraſi quam doctissimè intellexit, & quam diligentissimè expla
nauit.
Ratus est enim Auerroes ab Ariſtotele declarari,
quomodo motus, tum naturalis, tum violentus fiat.
Naturalis qui
dem (inquit) ab aere iuuatur per motus principium, quod
aer ipſæ à naturali mouente ſuſcipit: hæc enim est natura ae­
ris, vt motum à mouente acceptum per aliquod tempus conſer
uet, licet mouens ab eo ſeiungatur; perinde ac ſi tunc temporis
à ſemet ipſo cieretur: & quando mobile naturale mouetur per
principium, quod in ipſo est, ab aere pari ratione iuuatur; ita
vt mobile motum magis conſeruet, eumque citatiorem efficiat;
quam ſi ex ſolo ſuo principio, atque motore fieret.
Violentus quoque motus interceptum aeris medium amat:
idque magis apparet, & magis manifestum eſt, quam in mo­
tu naturali: niſi enim hæc aeris facultas eſſet, vt motum ſuſci
peret, & ſuſceptum conſeruaret, quousque ſcilicet impetus,
ſeu vigor ille, quem à mobili accipit, euaneſcat, fieri non poſſet,
vt motus violentus perduraret, niſi quam diu mouens ipſum
mobile tangeret: nunc autem cum ſenſus iudicio conſtet, mo­
bile violentum moueri; etiam tunc cum mobile à mouente di­
ſcessit; rationi conſentaneum eſſe creditur, vt motus violentus
per medium aerem factus, eiuſdem aeris interceptionem po­
ſtulet: non enim aliunde ſagitta poſt ſui ſeparationem ab ar-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index