Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 145 > >|
1ita quidem ſe habet politura in lignis, & quæ his ſunt cogna­
ta.
At verò torno poliuntur etiam metalla: nequaquam gem­
mæ, lapides, aut vitrum: quòd hæc ατμητα ſint χα θζαυσὰ: & non
niſi in plures partes friantur.
Itaque neque aſciâ aut cultro ſecari
valent: cùm ſectio in duo terminetur, unámque particulam ab
alijs avellat.
Sed cur metalla ab aſciâ non poliuntur, eandem vim cum torno ha­
bente?
Reſpondeo in torno eſſe motum velociorem; quo reſiſten­
tia & durities metallorum ſuperatur.
Idem enim eſt cùm tor­
no circumagitur mobile, quemadmodum ſi ferrum celerrimè
moveretur: ut cùm gemmæ orbiculis circumactis poliuntur.

Et licet illarum politura torno fieri videatur; ob motum cir­
cularem illorum orbiculorum, quibus gemmæ ſe affricantes
atteruntur: eſt tamen longè diverſus atque alius motus.
Non
enim orbiculi ſeu umbilici, quibus præpilantur cylindri ver­
ſatiles, incidunt: ſed arenulæ his intermixtæ: quo modo in a­
lijs orbiculis contingit horizonti parallelis. lutum enim arenu­
latum continuò affuſum ſuâ aſperitate radit ſuperficiem ma­
gis eminentem.
Cùm verò hæc omnia ſint θζαυσα; erit illo­
rum diviſio θραῡς σ non χάταις. quia non una particula, ſed
plures ſimul avelluntur: illæ nimirum, quæ impulſum motunque
recipiunt à plagâ, pro numero arenularum, non unâ.
Vide­
tur autem motus compoſitus ex inciſione & fracturâ: com­
preſſione quidem in profundum: tractu verò in latum agen­
te plagam, ab impulſu fluente inductam.
Cùm igitur ſit χίνη­
σις ἀπὸ τη̄ς ἅψεως
, nequaquam altè penetrat; ſed mox à com­
preſſione & contactu impulſus cohibetur.
Cui accedit humi­
ditas ex polline arenularum continuò affuſa gemmis, impul­
ſum hebetans: alioquin fragilibus, ſi arenulâ ſiccâ poliantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index