Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1corpus rurſus parum tan­
gant.
At ſi recti lineum eſ­
ſet, rectitudine ſua mul­
tum plani attingeret.
COMMENTARIVS.
Cvr quæ figurarum.] In hoc capite redit Ariſtoteles ad fi­
guras rotundas, & quærit generaliter cauſas facilitatis motus
earum, eaſque quinque aßignat modicum tactum, offenſationem exi­
guam, nutum dimidiæ partis, motum perpetuum, motum naturalem.
Tribus modis.] Rotundorum motus ſimplex per ſpecies indu­
citur: ſed diminutè.
Perfectè autem ſic. Rotundum omne per ſe mo­
uetur, vel ab alio.
Per ſe quidem vt cælum, cuius nulla pars primò
moueri dici poteſt: omnes tamen ſimul in loco mouentur.
Ab alio
verò, in quo etiam eius quod mouetur pars aliqua primò mouetur,
& quidem duobus modis progrediente axe: vel manente.
Progre­
diente rurſus duobus modis, priore cum motus incipit à circumfe­
rentia, vt in rota ſuper planum volutata: poſteriore cum ab axe, vt in
rota per axem currus circumducta.
Manente verò, rurſus duobus
modis, nempè axe moto in ſuo loco: vel etiam immoto.
Et moto qui­
dem rurſus duobus modis, primo cum motus incipit à circumferen­
tia, vt in ſuccula per collopes verſa: ſecundo cum motus incipit ab
axe, vt in mola & rota qua acuuntur gladij: immoto vero, vt in
trochlea, cuius vertentis per funes motus incipit à circumferentia: ſed
axe omnino immoto.
Sicque legitima diuiſione & experimento ro­
tundorum motus ſex ſpecies infimæ reperiuntur, è quibus prima præ­
termiſſa eſt ab Ariſtotele, quia nihil ad Mechanicen, ſecunda præ­
termitti non debuit, niſi quia notißima.
Vel enim.] Cum rota currui ſubiecta eſt, tracto curru axis vnà
progreditur.
Et cum rota quieſcere nequeat, quia axis tractus pre­
mit, & pondus adijcit non ad perpendiculum: ſic enim ad centrum
impelleret: ſed ad latus, quo trahitur, & pondere adiecto ad nutan­
tem dimidia ſui parte ſemper rotam, eò labitur.
Facilius autem cir­
cumuertitur: quam trahatur, itaque procedit.
Et ſic ibi quidem rota
ex circumferentia, quam abſidem hîc appellat, mouetur: ſed ab axe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index