Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (134) of 760 > >|
140134PHYSICORVM ARIST. tatur. Neceſſe eſt igitur ipſum partim in hoc, partim in al-
tero eſſe:
neq; enim in utroq; , neq; in neutro eſſe poteſt. Di
co autem in quod mutatur primùm mutatione, ut fuſcum
cùm ex albo mutatur, non nigrum:
non enim id quod muta-
tur in utrouis extremorum eſſe neceſſe eſt.
Patet igitur
omne quod mutatur diuiſibile eſſe.
De diuiſione Motus, & Quietis. Quod indiuiſibile non poſsit
moueri:
& quomodo diuidatur motur ipſe.
CAP. IIII.
_MO_tus autem duobus eſt diuiſibilis modis: uno quidẽ
11Poſitis quibuſ
dam ad motus
diuiſionem ne@
ceſſarijs, hic in
cipit de motus
diuiſione deter
minare.
modo tempore, altero uerò ratiõe partiũ eius quod
ſubit motum.
Veluti ſi A C totum mouetur, & A B, &
B C ſanè mouebitur.
Atq; ſit partis quidẽ A B, motus D E,
partisuerò B C, motus E F.
Totum igitur motũ D F: ipſius
A C mobilis motum eſſe, neceſſe eſt:
etenim hoc ipſo motu
mouebitur:
quippe cum utraque pars utroque moueatur
motu:
& nihil alieno motu, ſed proprio moueatur. Quare
totus motus, totius eſt magnitudinis motus.
Præterea ſi mo
tus quidem omnis alicuius eſt motus, totus autem D F mo-
tus, neq;
A B, neq; B C eſt partis (pars enim partis eſt mo-
tus) neq;
cuiquam tribuitur alij (cuius nanque totius totus
eſt motus, eius &
partium partes ſunt: partes autẽ D E F,
partium A B C, &
non aliorum ſunt motus: plurium enim
unus motus eſſe non poteſt) totus profectò motus D F, to-
tius A C magnitudinis motus erit.
Inſuper ſi totius A C
magnitudinis alius quidem ſit motus, ceu C K, auferentur
ab ipſo utrarumq;
partium motus, quidem æquales erunt
motibus D E &
E F, unus enim unius eſt motus. quare ſi to
tus G K motus, in motus partium diuidetur, motus G K mo
tui D F erit æqualis.
Sin uerò restabit aliquid, ut H K, hic
@ullus erit motus, ut patet:
neq; enim totius, neq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index