Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 158 > >|
1mus ipſi mundo, cui motum quoque affingimus;
intereà verò Eclipticæ polos, reuerá immotos, ha­
beamus pro mobilibus; neque vocemus polos mun­
di, qui reuerá tamen poli mundi ſunt, ſaltem terre­
norum reſpectu.
Dicerem aliquid de illa Libratione
duplici, ob quam tum motus apparens fixarum nunc
velocior eſſe, nunc ſegnior cenſetur; tum latitudo
quoque ſiderum, & maximè Solis, nonnihil variari,
idque etiam non ſine quapiam inæquabilitate, dicitur:
Sed, vt præteream Copernicum explicare vtramque
ex tantilla variatione extremorum axis Telluris, de­
ſcribentium quandam intortæ, vt appellat, corollæ
ſpeciem, cuiuſmodi repræſentatur notâ arithmeti­
ca 8; Planius eſt, vt quoniam rationes non contem­
nendæ habentur, ob quas liceat in dubium obſerua­
tiones vertere, quæ pro vtraque circumferuntur; pla­
nius, inquam, eſt, vt in iſtis diſcutiendis non immo­
remur.
Neque morari Poſtremò debet, quòd Sol non
videatur futurus nunc Apogeius, nunc Perigeius,
quaſi nulla exſiſtente excentricitate, nullove circulo
excentrico, ratione cuius Sol nunc minùs, nunc ma­
gis accedat ad Terram.
Siquidem conſtat perinde
fore, ſi quam Soli excentricitatem, quem excentri­
cum tribuunt, ipſi Terræ attribuas, ratione cuius
nunc minùs, nunc magis accedat ad Solem; & Sol
appareat Apogeius, cum Terra erit Aphelia, & Peri­
geius, cùm Perihelia.
Scilicet has Aphelij, Perihe­
liique nuncupationes excogitauit nuper Kepplerus;
qui aliunde docuit illum, quem huc vſque diximus
annuum circulum, ſeu Eclipticam, aut Zodiacum ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index