Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 360 > >|
1notum erit, quàm anteà momenta, ſeu incrementa velocitatis
per parallelas ED, GE, IH & LK repræ|entatæ. æqualia
ſub huiuſmodi partibus acquiri.
Cùm igitur in vtraque
hypotheſi eadem omninò velocitatis acceleratio habeatur, cur
prior à te constituta perfectam omnibus numeris Galilei de­
finitionem oſtendat; vulgatam autem defi utionem poſterior
hypotheſis pari ratione perfectam non euincat?
Cauſſam inſinuaui tum mox, tum verbis illis, quæ
præmiſeram, Quippe meminiſſe, aut potiùs adnotaſſe dili­
genter oportet agi heic de motu æquabiliter accelerato, ſiue
cuius celeritas continenter, vniformiterque increſcat, neque
vllum ſit momentum conſequentis temporis, in quo motus non
ſit velocior, quàm in quouis antecedente, & in quo non eadem
ratione ipſa velocitas augeatur.
Nempe memini Tempo­
ris, ob rationem poſteà deductam, vbi tu primùm de
eo egiſti, admonendo fuiſſe originem mali, quòd in
definitione vulgari, ſeu tua nulla eſſet facta mentio tem­
poris, ſine quo tamen neque celeritas, neque accele­
ratio (& maximè quidem vniformis) intelligi poſſit.
Obieci illeic, Si velocitas attendatur ſolùm penes ſpatia,
debere ſemper id mobile, quod decem percurrerit ſtadia, dici
moueri celeriter, & ſemper id, quod vnicum percurrerit, tar­
dè, cum contingere tamen poßit, vt quod percurrit vnicum,
moueatur decuplò velociùs, quàm illud, quod percurrit decem.
Addo heic ſolùm; ſi AC ſit ſpatium, & mobile diſce­
dens ab A acceleretur vſque ad E per parteis integri
minuti; & motu non interrupto accelerari pergat ab
E in G, ſed per parteis integræ horæ; ac rursùs motu
non interrupto accelerari pergat à G in I, ſed per par­
teis integri ſecundi; rurſuſque etiam non interrupto

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index