Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
131
131 (117)
132
132 (118)
133
133 (119)
134
134 (120)
135
135 (121)
136
136 (122)
137
137 (123)
138
138 (124)
139
139 (125)
140
140 (126)
< >
page |< < (126) of 795 > >|
140126DISSERTATIO
Sed hæc maſſa ſive integra, ſive in pulverem tuſa, vehementer
&
a Magnete & ab Acu Nautica attrahitur, & ad longe majorem
diſtantiam quam Limatura Ferri recens:
quod manifeſto probat ne-
que Sulphur, neque Salem Ferri eſſe materiam attractioni propriam,
ſed aliquam aliam, quæ eo fortius attrahitur, quo accuratius orbata
eſt Sulphure &
Sale.
Hæc materia cohærebat hactenus cum terra ſolida, quam in vi-
trum abire ſuperius monui, &
quæ nullam vim in ſe habet: igitur
ſeparanda erat ab hac terrâ inerti, quantum poterat;
in eo ſecutus
fui Cl.
Lemmerium, qui ad pulverem redactæ materiæ affudit Spi-
ritum Nitri;
abſque efferveſcentia ſenſibili ſolvebatur pulvis, atque
ad ſuperficiem abibat in pulverem album, pinguiuſculum, qui ſæ-
pe aliquamdiu candorem retinet, aliquando fulvus fit;
hic pulvis
collectus ſeorſim, &
prope exſiccatus attrahitur vi majori adhuc a
Magnete vel a lamina Chalybea, quam maſſa præcedens attracta
fuit:
videtur hoc corpus id ſolum eſſe, quod in Ferro cauſa attractio-
nis exiſtit, quodque miſtum cum aliis corporum generibus, ut Fer-
rum conſtituat, agere impeditur aliquomodo.
Forſitan ſimile aut idem corpus in Magnete eſt ſolum id, quod at-
tractionem in eo excitat, quod quo purius eſt &
in majori quantita-
te, eo Magnetem præſtantiorum virium facit:
Id autem quadante-
nus colligi poteſt ex Magnetibus, qui tempore generantur in aëre ex
Ferro:
quod cum ab aëre in rubiginem corroditur, ſuos Sales miſcet
cum materia terreſtri, Sulphur miſcetur cum Salibus per aërem na-
tantibus, &
idcirco ex Ferro ſeparantur ex ſe ejus principia com-
ponentia:
ſcilicet terra, materia Magnetica, Sal, Sulphur; cum igi-
tur materia Magnetica ſimul cum pluvia ingreditur poros lapidis,
cui Ferrum inhæret, eos in veros Magnetes mutat, quos, expe-
rientia teſte, deprehendimus perpetuo ubicunque modo Ferrum aëri
diu expoſitum lapidique infixum ſpongioſo fuerit.
Ex hac Analyſi liquet manifeſto, cur Chalybs melius imbuatur
vi Magnetica, eandemque retineat, quam Ferrum:
Chalybs enim
antequam uſibus convenit, aliquoties eſt igniendus &
cudendus, in
Igne certo certius deponens aliquantum ſui Sulphuris vel Olei, unde
nunquam tam flexilis eſt poſtea, quam Ferrum, tum igitur Chalybs
depuratur magis ab heterogenea materia adhærente, &
pro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index