Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1ſitum luci impedire, & componunt apparentiam il­

lam vnius ſubſtantiæ raræ, & expanſæ, vti pariter
multoties accidit in tempore pluuiæ, quo guttæ
aquæ decidentes ab inuicem ſeparatę, ſi à loco aliquo
diſtanti, & remoto inſpiciantur, ſimillimæ videntur
nebulis, & fumo.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXV.
Fumus non eſt res accenſa, & quamobrem ab ambiente ac­
re ſursùm exprimi poteſt.
QVòd poſtea partes minimæ fumum componen­
tes non ſint adhùc accenſæ, experientia conſtat,
quia videmus multoties fumum accendi, atque in­
flammari quando eum tangit flamma viua alicuius can­
delæ, prætereà videtur quoque impoſſibile fumum
eſſe rem accenſam, quia nimirùm fumus gignitur in
cauitatibus, atque poroſitatibus internis ſigni, vel
cuiuslibet alterius corporis fumum eructantis, ſed
in hiſce locis anguſtis reſtrictiſque nedum fumus ac­
cendi non poteſt, vt è contrà flammæ ipſæ iam accen­
ſæ
in eiſdem locis anguſtis concluſiſque momento
extinguantur, ſuffocenturque; imò licet concauita­
tes cauernoſæ ſint amplę, vt eſt cauitas alicuius later­
næ vndique occluſæ, ſubitò flamma extinguitur, quan­
magis hoc fieri debet quando cauitates, & poro­
ſitates ſunt reſtrictæ, & anguſtiſſimæ, vt ſunt pori li­
gni, vel alterius conſimilis corporis.
Licèt ergo præ­
dicta fragmenta exigua fumum componentia non ſint

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index