Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
CAPVT III.
De
Proprietatibus Aquæ fluentis per tubos.
PROOEMIVM.
Tubus
quid ſit.
TVbos hîc appello Columnas concavas, ſive cylindri­
cæ illæ ſint, ſivę priſmaticæ.
Hos in Machinis Par-

te 2. paſſim voco in differenter tubos, ſiphones, ca­
nales, fiſtulas, & alijs etiam nominibus.
Foramen per quod
effluit aqua tubo contenta, appellat Hero Alexandrinus in
ſuis Pnevmaticis, os, oſculum, & orificium; Marinus verò
Merſennus in hydraulicis ſuis Phænomenis vocat lumen.


Hoc foramen fieri poteſt vel in baſe tubi, vel in latere. Fieri
etiam poſſunt tubi conici ad inſtar conorum truncatorum, quo­
rum os ſeu lumen ſit vel in vertice, vel in baſi coni, prout ap­
paret in figuris Propoſitionis primæ ſequentis.
Tubi fora­
men, os,
oſculum,
lumen, idem
ſunt.
Tuborum
variæ for­
mæ.
Tub' ſem­
per plenus.
Tubi per quos fluit aqua, aut ſunt ſemper pleni, aut non
ſunt ſemper pleni.
Tubum ſemper plenum vocamus, quem
fons aut vas aliquod ſuperimpoſitum ita implet per orificium
ſuperius, ut dum aqua effluit per inferius, ſemper tamen plenus
maneat vſque ad ſuperius orificium; quod fit, dum tantum,

aut plùs influit, quàm effluit. Tubum non ſemper plenum
appellamus, qui, dum effluit aqua per foramen, paulatim exin­
anitur, nullâ interim aliâ influente aquâ.
Tubus non
ſemper ple­
nus.
Tubi quicunque, per quos aqua decurrit, aut ſunt erecti

perpendiculariter, aut inclinati, aut proſtrati horizontaliter.
Priores vocabimus verticales; medios, inclinatos; ultimos
horizontales.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index