Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO XXXII.
Si duarum prædictarum figurarum circa com­
munem axim, vel diametrum, vel alterius diame­
trum alterius axim, baſes, & quotcumque ſectio­
nes quales diximus, binæ in eodem plano fue­
rint proportionales; idem punctum in diametro,
vel axe erit vtriuſque centrum grauitatis.
Sint duæ prædictæ figuræ ABC, DBE, circa eandem
diametrum, vel axim BF. figuræ autem ABC ſit cen­
trum grauitatis G, nempe in linea BF.
Dico G eſſe
centrum grauitatis
figuræ DBE. ſi
enim non eſt, ſit a­
liud punctum H,
quod cadat primo
ſupra punctum G.
Figuræ igitur AB
C, figura circum­
ſcribatur qualem
diximus ex cylin­
dris, vel cylindri
portionibus, vel pa­
rallelogrammis æ­
qualium altitudinum
cuius centri graui­
tatis K diſtantia à
109[Figure 109]
centro G, figuræ ABC ſit minor quàm recta GH: & figu­
ræ DBE, figura circumſcribatur ex cylindris, vel cylindri
portionibus vel parallelogrammis æqualium altitudinum,
multitudine æqualium ijs, ex quibus conſtat ipſi ABC,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index