Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1vel rota ABC, ſi decliue
51[Figure 51]
planum DE contingat in
C ad angulos rectos ipſius
diametri BC: linea verò
cadens per centrum ipſius
ſphæræ ad centrum mundi,
ſit AF.
Nam ſic totum fe­
rè onus incumberet in pun­
cto G, quod cum fulciri
non poſſit in ipſa DE, quam
nullo modo tangit, neceſſa­
riò propendet in F, rapietque
ſecum ad partes E totum
globum, qui deinceps rur­
ſus eadem ratione nutabit per aliud ſimile punctum, infe­
riusque
citiſſimo curſu deſcendet ſuccedentibus ſibi ad inui­
cem punctis, ac partibus.
Ex hac autem maxima aptitudine, quam rotæ, vel ſimilia
orbiculata corpora habent ad motum, occaſionem ſumpſiſ­
ſe videntur nonnulli arbitrandi, circuli periferiam nunquam
quieſcere, ſed perpetuo motu cieri, vt hic ſubiungit Ariſto­
teles.
Quia ſcilicet circulus contrarium nixum non habet,
quo reſiſtat motui, aut motori ſicut corpora manentia, quæ
ex eo quieſcunt, vel manent, quia habent, in quo contra ni­
tantur, & quo obſiſtant motui, ac mouenti.
Vbi addendum
quippe fuiſſet ab Ariſtotele, falsò eos ita putare; nam licet
circuli periferia nixum non habeat, quo retardetur, aut im­
pediatur à proprio motu; non tamen ſemper habet in ſe
principium proximum, ac formale ſui motus, quod certè
cum ſit qualitas impetus impreſſi, hæc paulatim ex ſe re­
mittitur, ac tandem deficit, vt patet in proiectis, quæ iccirco
deſiſtunt à motu.
Præterea Philoſophus doctrinam de mobilitate prædi­
ctorum corporum proſequendo, docet maiores circulos,
mobiliores eſſe minoribus.
Celerius enim (inquit) ab æqua­
li mouentur potentia, mouentque onera.
Cauſamque eam eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index