Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
131
131 (125)
132
132 (126)
133
133 (127)
134
134 (128)
135
135 (129)
136
136 (130)
137
137 (131)
138
138 (132)
139
139 (133)
140
140 (134)
< >
page |< < (135) of 778 > >|
141135OPTICAE LIBER V. [per 31 p 1] & concurrat cum linea h n in puncto h [cõcurret autem per lemma Procli ad 29 p 1. ]
Erit igitur [per 29 p 1] angulus n g d æqualis angulo g h a:
ſed an-
47[Figure 47]h a b e g p d z n q gulus n g d æqualis eſt angulo a g h [ergo per 1 ax angulus g h a
æqualis eſt angulo a g h.
] Quare [per 6 p 1] duo latera a g, h a
ſunt æqualia.
Igitur [per 7 p 5] proportio a h ad g d, ſicut a g ad
eandem.
Sed proportio a h ad g d, ſicut a n ad d n [per 4 p 6:
ſunt enim triangula a h n, d g n æquiangula per 29 p 1, & quia an-
gulus ad n communis eſt utrique triangulo.
] Quare [per 11 p 5]
a n ad d n, ſicut a g ad g d:
Igitur [per 16 p 5] proportio a n ad
a g:
ſicut d n ad d g: Sed a n eſt maior a g: [per 19 p 1] quia reſpicit
angulum maiorem recto in triangulo a g n [rectus enim eſt, ut pa-
tuit, e g n.
] Igitur d n maior d g: quod eſt propoſitum.
18. Si in ſpeculo ſphærico conuexo perpendicularis incidentiæ
ſecetur à lineis reflexionis: & ſpeculum in reflexionis puncto tan-
gente: erit, ut tota perpendicularis ad inferum ſegmentum: ſic ſu-
perum ad intermedium. Et pars perpendicularis inter punctum
contingentiæ, & peripheriam, communem ſectionem ſuperficie-
rum reflexionis, & ſpeculi, erit minor eiuſdem peripheriæ ſemidia
metro. 12. 14 p 6.
AMplius: dico quòd linea ducta à fine contingentiæ, qui eſt e, uſque ad ſphæram perpendicu
lariter, id eſt e f, pars lineæ e n minor eſt ſemidiametro.
Sit f punctum, in quo a n ſecat ſu-
perficiem ſphæræ.
Dico ergo, quòd e f minor eſt n f. Quo
48[Figure 48]a h b e g p f d z n q niam ut dictum eſt [proximo numero] proportio a g ad g d, ſicut
a e ad e d:
ſed a n ad d n, ſicut a g ad g d: Igitur [per 11 p 5] a n
ad d n, ſicut a e ad e d:
Igitur [per 16 p 5] a n ad a e, ſicut d n ad
d e:
ſed [per 9 ax] a n maior a e. Quare d n maior d e: quare
d n maior d f:
quare n f maior e f: quod eſt propoſitum.
19. Sirecta linea ab uno uiſu ſit perpendicularis ſpeculo ſphæ-
rico conuexo: unum ipſi{us} punctum, in quo uiſ{us} ſuperficiem ſe-
cat, ab uno ſpeculi puncto, in quod cadit, ad eundem uiſum refle-
ctetur. 10 p 6.
AMplius: ſit g centrum uiſus: d centrum ſphæræ: d z g per-
pendicularis à centro uiſus a d ſphæram.
Dico, quòd nullius
puncti forma reflectitur per hãc perpendicularem, niſi pun-
cti eius, quod eſt in ſuperficie uiſus.
Punctorum enim formæ poſt
centrum uiſus ſum ptorum non reflectuntur per eam, propter cauſ-
ſam ſupradictam [13 n.
] Similiter nec puncta inter ſuperficiem ui-
ſus & ſpeculum ſumpta.
Dico etiam, quòd nullum punctum huius
perpendicularis reflectitur ab alio puncto ſpeculi.
Si enim dicatur,
quòd ab alio puncto:
ſit illud punctum a: erit
49[Figure 49]x e g k z a d linea g a linea reflexionis:
& à puncto illo in-
telligamus lineam ad a, quæ eſt linea, per quã
mouetur forma:
& includunt hæ duæ lineæ
angulum ſuper a:
quem quidem angulum ne-
ceſſariò diuidet per æqualia diameter d a, cum
ſit perpẽdicularis ſuper punctum a.
Quia per-
pendicularis diuidit angulum ex linea motus
formę & linea reflexiõis, per ęqua [per 13 n 4.
]
Etita diameter d a concurret cum perpendicu
lari g d, inter punctum ſumptum & g.
Et ita
duæ lineæ rectæ in duobus punctis concur-
rent, & ſuperficiem includent [contra 12 ax:
] Reſtat ergo, ut ſolius puncti, quod eſt in ſuperficie
uiſus, forma reflectatur à ſpeculo per perpendicularem, & uideatur in proprio imaginis loco, pro-
pter eius cum alijs punctis continuitatem.
20. Sipars lineæ reflexionis, intra peripheriam circuli (qui eſt communis ſectio ſuperficie-
rum reflexionis & ſpeculi ſphærici conuexi) continuatæ, æquetur ſemidiametro eiuſdem peri-
pheriæ: imago intra ſpeculum uidebitur. 24 p 6.
AMplius: g a, g b ſint lineæ à centro uiſus ductæ, contingentes ſphæram: & ſignetur circulus, ſu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index