Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1cu, motum peragit niſi per aerem, qui ab arcus corda motio­
nem accipit, & ſagittæ adest vt motor quieſcente corda quouſ
que motus, quem a corda ſuſcepit, diſpereat: idque aeri ideo
accidit; quia leuis eſt, & grauis ſimul: in loco ignis eſt grauis,
in loco terræ, & aquæ est leuis, in ſuo proprio, ac naturali lo­
co nec leuis eſt, nec grauis: & tunc ineſt ei facultas ſuſcipien­
di motionis principium ſurſum, & deorſum: quia omne ſuſci­
piens debet eſſe denudatum à natura ſuſcepti, intus enim exi­
ſtens prohibet, & obſiſtit: vt dictum eſt ab Aristotele libro
tertio de anima particula quarta.
Idcirco aer organum fit
motus naturalis, & violenti: naturalis quidem eo quod mo­
tui naturali patrocinium, facilitatemque miniſtrat: violenti
autem: quia mobili vim, & impetum addit; ſi quidem violen
ter mota ſeiunto ab eis motore, motum continuare non queant,
niſi propter hanc aeris naturam.
Eadem est aquæ naturæ,
ac diſpoſitio, quam aeris fuiſſe diximus, licet minus virium ha
beat ad hoc, quam aer: quia est aere crassior eam ob rem mo
tori magis reſiſtit; & motum ſegniorem efficit.
Hæc Auerrois ferè ad verbum: ex quibus elicere poſſu­
mus; hanc, tum ipſius Auerrois, cum etiam Ariſtotelis ge­
minam, atque germanam fuiſſe ſententiam, qua inuenta,
probare contendimus elementa ſcilicet in medio, & à medio
certè moueri.
Modus, quo elementa à medio mouentur, explicatus est
ab Auerroe tertio libro de cælo commentatione vigeſimaocta
ua exemplo nautæ: qui dum nauigium ex arte mouet, ſemet
ipſum etiam cum moto nauigio mouet: ita, vt elementum mo
uendo medium, moueat ſe admotum medii, ſicut nauta mo­
uendo nauem, mouet ſe ad motum nauis.
Quo locus iſtæ melius
intelligatur, ſciendum eſt: medium ab impellente pulſum mo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index