1quæ & calorem ex illo motu naſcentem, quo corpora tene
reſcunt, magisq, fragilia fiunt, obtundit. Vnde adamantes, qui
bus gemmæ ſolidiores poliuntur, ex illâ velocitate motûs ſpe
ciem carbonis igniti aſſumunt. Differentia autem plagæ fit
pro ratione arenularum: craſſiores enim & magis duræ ma
iora auferunt ſegmenta. Itaque gemmas rudiores, multúmque
aſperitatis habentes priùs ſaxis arenulatis, quæ molis circum
aguntur, affricantes, illâ attritione complanant: inde lapide
ſmiri in farinam trito poliunt: & magis ſubtili eiuſdem polline
levigantes, demum perfectionem terrâ tripolitanâ inducunt.
Vitra tamen quia molliora, calce ſtanni levigantur.
Nec differt illarum ſectio per ſerram æream edentulam facta,
lentiſſimo tractu arenulis interfuſis radente: pro quarum diverſi
tate mutatur quoque vulneris amplitudo. Nam craſſior arena,
inquit Plinins, laxioribus ſegmentis terit, & plus erodit mar
moris, maiúſque opus ſcabritia polituræ relinquit. Ita ſectæ atte
nuantur cruſtæ. Duplex ergo incommodum ab arenâ craſſio
re: nam & plus decedit gemmis à plagâ latiore: & ſuperficies
aſpera maiorem in poliendo laborem exigit. Itaque olim uſque
ad Æthiopas, & Indos arena petebatur: quarum Æthiopica
mollior, nullâque ſcabritie ſecans. Nunc verò lapis ſmiri &
terra tripolitana in uſum polituræ ſucceſſit. Neque ſolum gem
mæ, marmora, & vitrum arenâ, ſeu lapide arenoſo poliuntur;
ſed etiam metalla: cotibus enim ferrum atteri & pulvere ſmi
ri levigari conſtat. Verùm hæc inſuper limam ſentiunt:
quòd gemmis non convenit. Tametſi dicat Plinius nobili
um gemmarum ſoli Topazio id accidere: reliquas verò coti
bus Naxijs poliri. Quod quidem de politurâ rudiori & incho
atâ intelligendum: neque enim aut reliquas gemmas cotibus:
aut topazium limâ perfici potuiſſe credendum. Noſtratem
quoque topazium licet molliorem reliquis gemmis, limam