Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600
page |< < (116) of 184 > >|
141116 magno periculo verſantur. Quòd ſi hæc opinio vel
tantillas radices egerit, difficillimum erit impedire ne
milites rebellent, aliaq́;
id genus nimis periculoſa tra-
ctent.
Quum autem hoc conſilium particulare ſit, &
maximi momenti ad conſeruationem nominis &
fa-
mæ noſtri Præfecti, in hoc debet is maximè prudens
&
attentus eſſe: pluris enim eum faciet Princeps ſuus,
ſi ſe penitus perdiderit, forti &
inuicto animo prædi-
tus, quàm ſi ſe hoſti dedidiſſet, etiam ſi æquis &
ſibi
honorificis conditionibus id fieret:
quia in his non
ſita eſt plena Principis ſui ſatisfactio.
Sitamen à Prin-
cipe ſuper hac re mandata haberet, conſulo tunc vt
juſſis pareat, accipiatq́;
ab hoſte conditiones eas, quas
Princeps probauit.
Non debet autem rationem ha-
bere ſalutis &
voluntatis militum ſuorum. Quia ſi Prę-
fectus aliquid patraret quod ſibi dedecori &
dehone-
ftamento eſſet, milites ob id non vituperarentur.
Præ-
fectus enim is eſt, in quem ſolum omnes oculos conji-
ciunt:
ei itaque ſoli competit rationem ſui & ſuæ fa-
mæ reddere, tum coram Principe, tum etiam coram
omnibus.
Eſt autem res nimis moleſta Præfecto, vide-
re famam ſuam in dubium vocari, &
de ea homines
diſquirete.
Sed redeundo ad propugnationem & de-
fenſionem noſtræ arcis, dico Præfectum quàm dili-
gentiſſimè, &
quantum fieri poterit, debere curare, vt
&
foſſa vacua ab omni impedimento maneat, & via
quæ ad murum extrinſecum, quam omnes viam oper-
tam nominant:
alioquin hoſtis poſſet propiùs accede-
re:
hoc enim eſt magni momenti Præfecto, tum ad ſui
defenſionem, tum etiam vt hoſtem laceſſere poſſit, ne
facilè in foſſam ingrediatur, apertoq́;
muro extrinſe-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index