Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
< >
page |< < of 241 > >|
1metro ad ſoliditatem alterius ſphæræ, inue­
niam harum ſphærarum differentiam, cuius
differentiæ ſemiſſis aquarum ſoliditati tri­
buatur.
Neque enim eſt operæ pretium
nos ipſos hoc labore conficere; quandoqui­
dem vix diſcreparet inuentus numerus ab eo,
qui ex ductu ſuperficiei in altitudinem pro­
dibit.
Duco igitur aquæ ſuperficiem mill.
107.100998 paſſ.
358000 in altitudinem
mill. 3/4, & prodit ſoliditas milliarium cubi­
corum 80.325748, & paſſ.
cubic. 768.
500000.
Inuentâ ſoliditate grauitatem inueſtigo:
& quamuis ſciam marinam aquam ob ad­
mixtam ſalis copiam grauiorem eſſe aquâ
communi; vt tamen compenſetur, ſi quid
plus æquo tributum eſt ſuperficiei, aut pro­
funditati, communem aquæ grauitatem ac­
cipio; Et quoniam milliaribus Romanis an­
tiquis vtimur, pondus pedis cubici antiqui,
hoc eſt amphoræ aquâ plenæ, eſt lib. 80.
Igitur quia milliare cubicum conſtat pedi­
bus ſolidis 125000.000000, hic numerus per
lib. 80 ductus dabit libras 10.000000.000000
grauitatem ſingularium milliarium cubico­
rum aquæ.
Iam ſi ſoliditas mill. 80.325748
paſſ.
768.500000. ducatur per libras 10.
000000.000000. erit totius aquæ pondus lib.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index