Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Proceros passus, ideo fastigia posse
Surarum, ac feminum pedibus fundata plicari;
Bracchia tum porro validis ex apta lacertis
Esse, manusque datas utraque ex Parte ministras,
Ut facere ad vitam possimus, quae foret usus:
Cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur;
Omnia perversa praepostera sunt ratione:
Nihil ideo quoniam natum est in corpore, ut uti
Possemus; sed quod natum est, id procreat usum,
Nec fuit ante videre oculorum lumina nata:
Nec dictis orare prius, quam lingua creata est:
Sed potius longe linguae praecessit origo
Sermonem: multoque creatae sunt prius aures,
Quam sonus est auditus: & omnia denique membra
Ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus.

Haud igitur potuere utendi crescere caussa.

At contra conferre manu certamina pugnae,
Et lacerare artus, foedareque membra cruore,
Ante fuit multo, quam lucida tela volarent:
Et volnus vitare prius natura coegit,
Quam daret obiectum parmai laeva per artem.

Scilicet & fessum corpus mandare quieti,
Multo antiquius est, quam lecti mollia strata:
Et sedare sitim prius est, quam pocula, natum.

Haec igitur possunt utendi cognita caussa,
Credier, ex usu quae sunt, vitaque reperta.

Illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
Nata, dedere suae post notitiam utilitatis.

Quo genere imprimis sensus, & membra videmus.

Quare etiam atque etiam procul est, ut credere possis
Utilitatis ob officium potuisse creari.

Illud item non est mirandum, corporis ipsa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index