Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 145 > >|
1quæ & calorem ex illo motu naſcentem, quo corpora tene­
reſcunt, magisq, fragilia fiunt, obtundit.
Vnde adamantes, qui­
bus gemmæ ſolidiores poliuntur, ex illâ velocitate motûs ſpe­
ciem carbonis igniti aſſumunt.
Differentia autem plagæ fit
pro ratione arenularum: craſſiores enim & magis duræ ma­
iora auferunt ſegmenta.
Itaque gemmas rudiores, multúmque
aſperitatis habentes priùs ſaxis arenulatis, quæ molis circum­
aguntur, affricantes, illâ attritione complanant: inde lapide
ſmiri in farinam trito poliunt: & magis ſubtili eiuſdem polline
levigantes, demum perfectionem terrâ tripolitanâ inducunt.

Vitra tamen quia molliora, calce ſtanni levigantur.
Nec differt illarum ſectio per ſerram æream edentulam facta,
lentiſſimo tractu arenulis interfuſis radente: pro quarum diverſi­
tate mutatur quoque vulneris amplitudo.
Nam craſſior arena,
inquit Plinins, laxioribus ſegmentis terit, & plus erodit mar­
moris, maiúſque opus ſcabritia polituræ relinquit.
Ita ſectæ atte­
nuantur cruſtæ.
Duplex ergo incommodum ab arenâ craſſio­
re: nam & plus decedit gemmis à plagâ latiore: & ſuperficies
aſpera maiorem in poliendo laborem exigit.
Itaque olim uſque
ad Æthiopas, & Indos arena petebatur: quarum Æthiopica
mollior, nullâque ſcabritie ſecans.
Nunc verò lapis ſmiri &
terra tripolitana in uſum polituræ ſucceſſit.
Neque ſolum gem­
mæ, marmora, & vitrum arenâ, ſeu lapide arenoſo poliuntur;
ſed etiam metalla: cotibus enim ferrum atteri & pulvere ſmi­
ri levigari conſtat.
Verùm hæc inſuper limam ſentiunt:
quòd gemmis non convenit.
Tametſi dicat Plinius nobili­
um gemmarum ſoli Topazio id accidere: reliquas verò coti­
bus Naxijs poliri.
Quod quidem de politurâ rudiori & incho­
atâ intelligendum: neque enim aut reliquas gemmas cotibus:
aut topazium limâ perfici potuiſſe credendum.
Noſtratem
quoque topazium licet molliorem reliquis gemmis, limam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index