Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Fructum enim dicunt alij magnum ſe­
men
, alij quicquid vltimò à plantis produ­

citur
& editur, quod verò vltimò produci­
tur
, & non editur, ſemen.
Verùm hæc ( vt di­
xi
) non eſt ſeminum & fructuum propria
differentia
.
Rapæ igitur ſemen tantùm pro­
ducit
olei, vt in regionibus quibuſdam Ger­
maniæ
, non ſolùm indigenarum neceſſitati

ſatisfaciat
, ſed mercis loco in finitimas vr­
bes
conuehatur.
In Æthiopia, copia maxima
eſt
herbæ Henæ, è cuius ſemine oleum non
ſolùm
abundantiſſimum, ſed & optimum
elicitur
.
Ratio docet, ea quæ plurimum con­
tinent
oleum, optimum etiam continere.
Nam plurimùm calore bene temperato, &
humido
etiam abundanti indiget à quibus
etiam
optimum, non ſolùm copioſum gi­
gnitur
.
In quibuſdam autem quæ paucum
continent
, optimum eſſe poteſt, nihil pro­
hibet
tamen eſſe deterrimum.
Optimum igi­
tur
, & cum abundantia & paucitate eſſe po­
teſt
, prauum autem cum ſola fermè pauci­
tate
: nam ( vt dixi ) in omnibus monſtra
quædam
contingunt, quæ à natura fiunt.
Ni­
hil
enim probet aliquid eſſe quod oleo abun­
det
plurimo, atque eodem prauo vel fœtido

vel
inutili, quia non abſoluto.
Abſoluitur
autem
quicquid plenè concoquitur.
Sed ad
rem
redeo.
Elicitur oleum vi torcularis: &
quamvis
multiplex ſit hæc ratio, ſufficiat
tamen
eam tribus exemplis declaraſſe.
Pri­
mum
erit myriſticæ nucis, quæ in parua di­
uiditur
fruſta, diuiſa vino Crettico per tri­
duum
infunduntur, ſiccantur biduo in vm­
bra
, & in ſartagine caleſcunt, aquaque ro­
ſacea
conſperguntur & exprimuntur.
Quòd
ſi
copioſius oleum, ſed minus efficax atque
iucundum
, extrahere velis, diuiſam contun­
des
, inſperſamque vino Cretico infundes, in­
fuſam
Soli exponito, donec contrahat cru­
ſtam
, iterum miſcebis non amplius infun­
dens
, ſed aſpergens Creticum, ac denuò ſic­
cabis
, idque toties repetes, donec quaſi pu­
treſcat
, tunc enim copioſum reddit oleum.
Atque hic modus etiam ſemini Apollinaris
herbæ
, tum papaueri ſatisfaciet: ſed vini lo­
co
aquam adhibeto, & permittito, donec
putreſcat
, tunc verò ſub torculari ponatur.
Licet autem putredinem expectare in his
quæ
non bibuntur.
Hocque ſecundum eſt
exemplum
, quòd ſemen Apollinaris longè
ſit
humidius myriſtica nuce, velut amygdala
pinguior
eſt eo ſemine.
Inde tertium exem­
plum
in amygdalis, quæ duplici purgatæ
cortice
torrentur paululùm, inde quinta
aquæ
parte perfunduntur, qui modus eſt
communis
ſeminibus etiam, tum vini pro
nuce
myriſtica, inde maſſa ab igne caleſcat,
& exprimatur ſtatim: nam quia bibitur,
ranceſcit
dum moram patitur.
Manifeſtum
eſt
autem, quòd calore & aqua hi modi in­
digent
: nam oleum niſi liqueſcat, non fluit,
nam
congelatum fluere non poteſt: quod
verò
liqueſcit, calore indiget, calor autem
conſumit
oleum, ob id aquam adiicere ne­
ceſſe
eſt, aliter oleum, & paucum, & toſtum
effluet
.
Hoc verò magis neceſſarium in ſic­
cioribus
corporibus, vt nuce myriſtica: ad­
ditur
ibi vinum, quod odorem exacuat po­
tius
, quàm obtundat: aliorum verò grauis
eſt
odor.
Sed & vinum magis ad intima pe­
netrat
, & diſſoluit, quod ignis calori com­
mune
eſt: verùm ignis etiam trahit ex in­
timis
partibus ad exteriores.
Non igitur ex
aqua
, aut vino oleum fit, ſed eius ſunt propu­
gnacula
.
Vtrum verò pars aquæ, an vini, in
oleum
tranſire poſſit, dignum dubitatione
eſt
: nam oleum aqueo & aëreo humido con­
ſtat
: vbi efficax ſit humidum aëreum, facilè
aqua
: faciliùs autem etiam vinum tranſit in
oleum
, nam & vinum ardet.
Sunt verò quæ
adeò
oleoſa ſunt, vt tuſa & calore naturali
temperato
fota, in oleum abſque expreſſio­
ne
tranſeant, quia præpinguia ſunt, & oleo
copioſo
, ac non multum excrementi terrei
habente
abundant.
Velut ſambuci flores.
Oleum quoque quod ſine igne ex amydalis
extrahitur
, multò ſuauius eſt, & pectori
vtilius
.
Seminis rap &
oleum
.
Nucis myri­
ſtica
oleum
quomodo

fiat
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index