105rsuam naturalem gravitatem deperdunt, verum, e gravioribus illis mediis exempta, propriam gravitatem resumunt: sic proiectum, a vi
impellente liberatum, suam veram et intrinsecam gravitatem, descendendo, prae se
impellente liberatum, suam veram et intrinsecam gravitatem, descendendo, prae se
Dubitant, amplius, qui contrarias tuentur partes, in qua mobilis parte recipiatur illa virtus, in superficie, nempe, vel in centro, vel in alia His breviter respondeo, ut mihi prius declarent in qua parte ferri recipiatur calor; et ego deinde illis dicam ubi virtus recipiatur motiva? eamque ponam ubi ponunt calorem: et si calor recipiatur in superficie tantum, in sola superficie dicam recipi virtutem; et si in centro, in centro; et si dixerint, recipi calorem ubi prius erat frigiditas, dicam ego, levitatem extraneam eas ingredi
partes, in quibus antea domestica gravitas
partes, in quibus antea domestica gravitas
Mirantur, demum, adversarii, quomodo eadem manus facultatem habeat, modo levitatem, modo gravitatem, modo autem etiam id quod neque grave neque leve videtur, At cur non potius mirantur, quomodo nunc quicquam velint, paulo autem post idem nolint; et hoc credant, et de eodemmet nunc haesitent et dubitent, interdum etiam non credant? Verum si, ut haec, ex voluntate pendet posse nunc brachium attollere, mox deprimere, inde in diversas movere, et habet brachium, a voluntate gubernatum, ut nunc gravet, nunc allevet; cur mirandum est, id quod a brachio gravatur gravitatem
recipere, id autem quod allevatur levitate
recipere, id autem quod allevatur levitate