Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1
213
Tex. 4. (Similiter autem figurationum quoque elementa dicuntur, ac ſimpliciter
demonſtrationum primæ enim demonſtrationes, quæ in pluribus demonstrationibus
inſunt, hæc elementa demonſtrationum dicuntur) verbo (Figurationum) ſiue de­
ſcriptionum
, Ariſt, intelligere demonſtrationes Geometricas, ſæpius dictum
eſt, præſertim in Logicis, & ex hoc loco pariter confirmatur.
Ex hoc por­
rò loco illud innoteſcit dignum, quod præcipuè à Mathematico non igno­
retur, quæ nam ſint demonſtrationes illæ, quæ nomine elementorum debeant
appellari, necnon cauſa cur Euclides ſuum opus elementa nuncupauerit,
ſunt enim illæ, quæ in pluribus demonſtrationibus inſunt, ideſt, quæ ſæpius
in alijs demonſtrationibus citantur, vti ſunt præcipuè ſex priores libri Eu­
clidis: atque hac ratione elementa appellantur.
214
Tex. 12. (Principium itaque ſcibilis, circa vnumquodque ipſum vnum, non eſt au­
tem idem in cunctis generibus vnum, ſed hic quidem dieſis, hic verò vocalis, aut
muta) ideſt, in Muſica quidem principium omnium, & elementum eſt die­
ſis, quæ eſt minima vox, aut ſonus, qui ſub Muſici conſiderationem cadat.
Porrò ad tex. 38. primi Poſter. de dieſi plura ſunt dicta.
215
Tex. 17. (Veluti diametrum commenſurabilem eſſe impoſſibile est) huius expo­
ſitionem inuenies 1. Priorum, ſecto 1. cap. 23.
74[Figure 74]
216
Tex. eodem (Metaphoricè autem, quæ in Geometria po­
tentia dicitur) potentiam vnius lineæ appellant Geometræ
quadratum illius, ideſt quadratum ſuper ipſam conſtru­
ctum.
v. g. quadratum in quo C, dicitur potentia lineæ
D B, quia ſuper illam conſtructum eſt.
217
Tex. 34. (Quemadmodum dicitur diametrum eſſe commenſurabilem) vide an­
notata 1. Priorum, ſecto 1. cap. 23.
218
Tex. 35. (Vt triangulo duos rectos habere) ideſt affectio trianguli eſt habe­
re tres angulos æquales duobus rectis angulis.
Vide declarationem huius
lib. primo Priorum, ſecto 3. cap. 1.
Ex Sexto Metaphyſicæ.
219
Tex. 1. (Mathematicorum quoque principia, elementa, & cauſæ ſunt)
notanda ſunt hæc aduerſus quoſdam, qui negant in Mathemati­
cis cauſas reperiri, vt hinc quoque illis ſcientiam auferant.
enim­
uerò apertè patet eos falli ex toto hoc Ariſt. diſcurſu.
Ex Nono Metaphyſicæ.
220
Vt ſi quis dicat diametrum poſſe commenſurari, non tamen commenſu­
rabitur) & paulò infra (Commenſurari enim impoſſibile eſt) expoſi­
tionem horum reperies 1. Priorum, ſecto 1. cap. 23.
221
Tex. 20. (Deſcriptiones quoque actu inueniuntur, diuidentes nanque
inuenirent, quod ſi diuiſæ eſſent, manifeſtè eſſent, nunc autem inſunt potentia, cur
triangulus duo recti?
quia qui circa vnum punctum anguli duobus rectis æquales

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index