Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of contents

< >
[141.] Σ
[142.] Τ
[143.] Υ
[144.] Φ
[145.] Χ
[146.] Ω
[147.] INDEX EO-RVMQVAE HABEN-TVR IN ANNOTA-tionibus in Vitruuium copioſiſſimus. A
[148.] B
[149.] C
[150.] D
[151.] E
[152.] F
[153.] G
[154.] H
[155.] I
[156.] L
[157.] M
[158.] N
[159.] O
[160.] P
[161.] Q
[162.] R
[163.] S
[164.] T
[165.] V
[166.] X
[167.] Z
[168.] FINIS.
[169.] Impreſſum Romœ apud 10. Andream Doſſe-na Thaurineñ. Anno Domini. M. D. XL IIII.
< >
page |< < (123) of 430 > >|
141123IN LIB. IIII. TICVLOS FIERI. Luxatus eſt locus hic,
mihi autem videtur poſſe in artus redire hoc modo.
Ne
instituerunt in faſtigiis mutilos aut denticulos fieri, ſub-
iungit enim.
Ideo quod nec canterii nec aſſeres, & c.
Mutilos vero in faſtigiorum frontibus videre est Romæ,
in Pronao Panthei &
Turri ſemeſa montis Quirinalis,
quam Blondus falſo Mecœnatis credidit, cæteri ferè Tẽ-
pli Solis partem fuiſſe existimant, Veronæ etiam in For-
nicibus duobus, Arimini item in vetusto vno.
CAP. TERTIVM.
X EADEM COPIA EAM IO-
e # NICAM LIBERO PATRI
FECIT.
Eius ædis meminit lib. 3. cap. 2.
et in Proœmio lib. 7. Cæterum cur Ionicam Libero pa-
tri fecerit Hermogenes, dubiũ videripoter at, niſi lib.
1.
cap.
2. tradidiſſet Iunoni, Dianæ, Libero patri ita con-
strui opertere.
Nam cũ Deorum triplex ratio habita eſ-
ſet, fortium, delicatorũ, &
mediorum. Fortibus vt Marti,
Herculi, Mineruæ, ædes Doricæ ſeuerioris structuræ cõ-
ſtitutæ ſunt.
Delicatioribus, vt Veneri, Proſerpinæ, Flo-
ræ, Corinthio genere propter teneritatẽ oꝑis factæ ſunt.

Mediis, vt Iunoni, Dianæ, Baccho constructæ ſunt Ioni-
cæ, quod id genus ædes temperatæ ſint, ideſt nec vſque-
qua gracili florida ſint ſtructura, nec rurſus ſeuera.

ET LACVNARIORVM DISTRI-
BVTIONE.
Lacunaria quæ & laquearia & la-
cus dicuntur auctore Seruio, ſunt contignationum cœlum,
vnde laqueatæ cœnationes appellantur.
Lucillius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index