Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 166 > >|
1naues uictrices captiuarum acroſtolijs. Xenophon
in ſexto ἑλληνικῶν: Τὰς μὲν τριήρεις ἀκρωτηριασάμενος ἕλ
κων κατηγάγετο εἰς τὸν τῶν κερκυραίων λιμένα, ἀκρωτηριασάμενος

dixit, id eſt, detractis acroſtolijs.
Antennæ etiam nomen uulgo retinent. Græci
κεραίαν uocant.
Aulus Hirtius in quarto: Hostis re­
pente aduerſam ad ſe uenientem nauem antennis
ad medium malum demiſſis, inſtructam propugna
toribus animaduertit.
quod ubi conſpexit, celeri­
ter uela ſubduci, demitti〈qué〉 antennas iubet, & mili­
tes armari: & uexillo ſublato, quo pugnandi dabat
ſignum, quæ primæ naues ſubſequebantur, idem
ut facerent ſignificabat.
Malus nauis à Græcis ἰστὸς dicitur. cuius partes
diuerſis appellationibus diſtinctæ à Macrobio in
quinto Saturnalium, in hæc uerba: Aſclepiades au
tem, uir inter Græcos apprime doctus ac diligens,
carcheſia à nauali re dicta exiſtimat.
ait enim, na­
ualis mali partem inferiorem pternam uocari: at cir
ca mediam ferme partem, τράχηλον dici: ſummam
uerò partem, carcheſium nominari: & inde diffun
di in utrunque ueli latus ea, quæ cornua uocan­
tur.
Quis autem fuerit ille Aſclepiades, ſcies ex Athe­
næo libro undecimo δειπνοσοφιστῶν: & ſimul ex ip­
ſius uerbis apertius intelliges, quę à Macrobio ſcri
pta ſunt.
Quare ea ſubijcere non grauabor: Ἀσκλη­
πιάδης ὁ μυρλεανὸς κεκλῆσθαι φησὶ ἀπό τινος ιῶν ἐν τῇ νηὶ κατα­
σκευνασμάτων. τοῦ γὰρ ἰστοῦ τὸ μὲν κατωτάτω πτέρνα καλεῖται, ἣ ἐμ
πίπτει εἰς τὴν ληνὸν. τ' δ' οἱον εἰς μέσον, τράχηλος. τὸ δὲ πρὸς τῷ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index