Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1pleraque tenui cortice, vt frumentum: quæ
verò in fructibus ſunt pericarpio continen­
tur velut melonum, pomorumque, ac pyro­
rum ſemina.
Omne etiam ſemen, plantæ
ſuæ pars calidiſſima eſt, quod generationis
cauſa factum ſit, non tamen acerrima: ne­
que enim tenuiſſimum, nec ſicciſſimum: nam
multorum radix, vt fœniculi?
multarum lo­
bus & cortex, vt vniadis, quo Indi incolæ
inſulæ ſancti Thomæ, zinziberis loco vtun­
tur, acris vehementer eſt, cùm ſemen ſit in­
ſipidum.
Multitudine enim pinguis humidi
calor obtunditur: vnde ex illo copia olei
emanat.
In cortice verò aduritur, vt in
diſtillatione, quoniam plus terrei ineſt, at
non ſimpliciter: nam Indici phaſelli cortex,
de quo inferiùs agimus, multo abundat oleo,
nucleus non ita: quoniam ob humidi abun­
dantiam illud concoquere nequeat, nec in
olei formam cogere.
Seminis ac
fructus diſ­
crimen.
Seminum igitur quædam multum oleum
continent, vt nux & lini, ac heliotropij ac
rapæ.
Nucem enim appello, partem quæ in
toto fructu continetur, quæ ( vt dictum eſt )
quod contineatur ſemen eſt: quamvis quo­
niam
edi ſoleat, à pleriſque fructus appelletur.
Fructum enim dicunt alij magnum ſe­
men, alij quicquid vltimò à plantis produ­

citur & editur, quod verò vltimò produci­
tur, & non editur, ſemen.
Verùm hæc ( vt di­
xi ) non eſt ſeminum & fructuum propria
differentia.
Rapæ igitur ſemen tantùm pro­
ducit olei, vt in regionibus quibuſdam Ger­
maniæ, non ſolùm indigenarum neceſſitati

ſatisfaciat, ſed mercis loco in finitimas vr­
bes conuehatur.
In Æthiopia, copia maxima
eſt herbæ Henæ, è cuius ſemine oleum non
ſolùm abundantiſſimum, ſed & optimum
elicitur.
Ratio docet, ea quæ plurimum con­
tinent oleum, optimum etiam continere.
Nam plurimùm calore bene temperato, &
humido etiam abundanti indiget à quibus
etiam optimum, non ſolùm copioſum gi­
gnitur.
In quibuſdam autem quæ paucum
continent, optimum eſſe poteſt, nihil pro­
hibet tamen eſſe deterrimum.
Optimum igi­
tur, & cum abundantia & paucitate eſſe po­
teſt, prauum autem cum ſola fermè pauci­
tate: nam ( vt dixi ) in omnibus monſtra
quædam contingunt, quæ à natura fiunt.
Ni­
hil enim probet aliquid eſſe quod oleo abun­
det
plurimo, atque eodem prauo vel fœtido

vel inutili, quia non abſoluto.
Abſoluitur
autem quicquid plenè concoquitur.
Sed ad
rem redeo.
Elicitur oleum vi torcularis: &
quamvis multiplex ſit hæc ratio, ſufficiat
tamen eam tribus exemplis declaraſſe.
Pri­
mum erit myriſticæ nucis, quæ in parua di­
uiditur fruſta, diuiſa vino Crettico per tri­
duum infunduntur, ſiccantur biduo in vm­
bra, & in ſartagine caleſcunt, aquaque ro­
ſacea conſperguntur & exprimuntur.
Quòd
ſi copioſius oleum, ſed minus efficax atque
iucundum, extrahere velis, diuiſam contun­
des, inſperſamque vino Cretico infundes, in­
fuſam Soli exponito, donec contrahat cru­
ſtam, iterum miſcebis non amplius infun­
dens, ſed aſpergens Creticum, ac denuò ſic­
cabis, idque toties repetes, donec quaſi pu­
treſcat, tunc enim copioſum reddit oleum.
Atque hic modus etiam ſemini Apollinaris
herbæ, tum papaueri ſatisfaciet: ſed vini lo­
co aquam adhibeto, & permittito, donec
putreſcat, tunc verò ſub torculari ponatur.
Licet autem putredinem expectare in his
quæ non bibuntur.
Hocque ſecundum eſt
exemplum, quòd ſemen Apollinaris longè
ſit humidius myriſtica nuce, velut amygdala
pinguior eſt eo ſemine.
Inde tertium exem­
plum in amygdalis, quæ duplici purgatæ
cortice torrentur paululùm, inde quinta
aquæ parte perfunduntur, qui modus eſt
communis ſeminibus etiam, tum vini pro
nuce myriſtica, inde maſſa ab igne caleſcat,
& exprimatur ſtatim: nam quia bibitur,
ranceſcit dum moram patitur.
Manifeſtum
eſt autem, quòd calore & aqua hi modi in­
digent: nam oleum niſi liqueſcat, non fluit,
nam congelatum fluere non poteſt: quod
verò liqueſcit, calore indiget, calor autem
conſumit oleum, ob id aquam adiicere ne­
ceſſe eſt, aliter oleum, & paucum, & toſtum
effluet.
Hoc verò magis neceſſarium in ſic­
cioribus corporibus, vt nuce myriſtica: ad­
ditur ibi vinum, quod odorem exacuat po­
tius, quàm obtundat: aliorum verò grauis
eſt odor.
Sed & vinum magis ad intima pe­
netrat, & diſſoluit, quod ignis calori com­
mune eſt: verùm ignis etiam trahit ex in­
timis partibus ad exteriores.
Non igitur ex
aqua, aut vino oleum fit, ſed eius ſunt propu­
gnacula.
Vtrum verò pars aquæ, an vini, in
oleum tranſire poſſit, dignum dubitatione
eſt: nam oleum aqueo & aëreo humido con­
ſtat: vbi efficax ſit humidum aëreum, facilè
aqua: faciliùs autem etiam vinum tranſit in
oleum, nam & vinum ardet.
Sunt verò quæ
adeò oleoſa ſunt, vt tuſa & calore naturali
temperato fota, in oleum abſque expreſſio­
ne tranſeant, quia præpinguia ſunt, & oleo
copioſo, ac non multum excrementi terrei
habente abundant.
Velut ſambuci flores.
Oleum quoque quod ſine igne ex amydalis
extrahitur, multò ſuauius eſt, & pectori
vtilius.
Seminis rap &
oleum.
Hena herba.
Nucis myri­
ſtica oleum
quomodo
fiat.
Sed eſt alius humor mucoſus, in omnibus

radicibus fermè atque ſeminibus: quæ verò
inter hæc magis celebrantur, ſunt lini, al­
theæ, pſilij, marrubij, cotoneorum, pyro­
rum, pomorum, fœnugræcique ſemina: in­
ter radices verò quæcunque magis mucoſæ,
vt altheæ atque ariſtolochiæ: ab his omni­
bus hanc partem, tanquam illis naturaliter
inſitam detrahere licet.
Mundata hæc repo­
nuntur in vaſe, & quadruplum ponderis
aquæ calidæ iniicitur, manentque per no­
ctem: inde reiecta aquâ radices, aut ſemi­
na ſacculo ex canabe linóve rarò excipiun­
tur, ligatoque ore ſuperiore & vaſe ſuppo­
ſito, modò concutiendo cum baculo, modò
exprimendo manu, ſuccus mucoſus colligi­
tur: vt collectum fuerit quicquid ex eo tum
effluxit, faciliùs arctiùs conſtringitur, atque
eadem ratione exprimitur ſenſim, ac denuò
arctiùs religatur, donec ipſum ſemen ſolum
relinquatur.
Præſtat igitur conſiderare, quæ­
nam ſit hæc materia, quæ ſic effluit.
Atque
illud à viribus ac ſubſtantia, tum modo ex­
trahendi, coniectari licet.
Mucoſi hu­
moris ratio
& modus
detrahendi.
Cùm enim emolliat & glutinoſa ſit, cali

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index