Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (128) of 361 > >|
142128HYDRODYNAMICÆ cylindrus eſt ſubmerſus, poterit log. {a/b} cenſeri = {c/b} - {cc/2bb} ipſaque proinde
altitudo maximæ debita velocitati ſeu a-b-blog.
{a/b} = {cc/2b}, quod motum ad-
modum lentum fore arguit.
Demonſtrabo autem in ſequentibus, totum motum cæteris paribus
eundem manere, cum cylindri cenſentur infinite ſubmerſi, quocunque fora-
mine fundum fuerit perforatum, ita ut motus aquæ internæ à diminuto fora-
mine non retardetur;
quod quamvis prima fronte admodum paradoxum vi-
deatur, non poterit tamen vera ejus ratio phyſica effugere animum lad hæc
attentiorem.
In eo ſcilicet verſatur, quod vis viva, quæ in tubo generatur,
veluti infinita ſit præ vi viva aquæ per foramen tranſeuntis nec adeoque hujus
foraminis conſideratio computum diverſum faciat.
Demonſtrabimus etiam ſimiles eſſe motus reciprocos & oſcillationes
tam majores quam minores inter ſe eſſe Iſochronas, atque pro hiſce longitu-
dinem penduli ſimplicis tautochroni determinabimus.
§. 8. Fuerit nunc nn = 2; Ita vero habetur vi §. 3. v d x - x d v =
(x - b) dx, vel {xdv - vdx/xx} = {(b - x)dx/x x}, quæ recte integrata abit in hanc v =
{bx/a} - b + x log.
{a/x}. Si fiat {bx/a} - b + x log. {a/x} = o, dabit x locum maximi de-
ſcenſus;
locus autem maximæ velocitatis habebitur, faciendo x = c{b - a/a}a,
ubi per c intelligitur numerus, cujus logarithmus eſt unitas.
Poſtquam ſic varios perſtrinximus caſus pro diverſis foraminum ma-
gnitudinibus, ſupereſt ut etiam conſideremus, quid in diverſis altitudinum
a &
b caſibus ſuccedere poſſit.
§. 9. Et primo quidem ſi b nulla ſtatuatur præ a, quod fit cum cylin-
dri fundum tantum radit ſuperficiem aquæ exterioris, tunc prodit
v = {1/nn - 2}(x - {xnn - 1/ann - 2})
quæ quidem æquatio non niſi forma differt ab illa, quæ §.
14. Sect. 3. data fuit
pro eo caſu, quo aquæ ex cylindro in aërem ejici ponuntur.
Et ſæpe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index