Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1arcus preſſionis, reſpectu alicujus loci, qui prædictorum arcuum quaſi Po­
lus eſt; ex hoc capite maximus æſtus fit ad Indi Oſtia, ad Guineam, ad
Oſtia fluminis Amazonum, ad oram Peruviæ.
Secundum caput eſt major
aëris gravitas, quæ oritur ab humore admixto, vel aëre denſo, & compreſſo.
Auguſtin. Tertium caput omittis, nempe quando Luna altior eſt, altior
quoque eſt aëris gravitantis tractus, & linea dirimens à centro terræ lon­
giùs diſtat.
Antim. Hoc mihi reverà exciderat, quod exquiſita obſervatione con­
firmare poſſum; quando enim Luna in Apogæo exiſtit, tunc æſtus minor
eſt: itaque vis preſſionis alia major eſt extenſivè, alia intenſivè; extenſivè
à majore ſuperficie, cui arcus preſſionis incumbunt, idque cæteris pari­
bus; modò ſcilicet inæqualem preſſionem inducant; intenſivè autem à
majore aëris gravitatione, quæ vel eſt à majore altitudine aëris, vel à ma­
jore humoris copia admixta; hinc major æſtus in Plenilunio, minor verò
Luna Apogæa.
Secundò, Creſcit æſtus ex illapſu magis directo; ſic enim
excurrit in illam oram, præſertim per fluminum alveos: nempe aſſurgit
æſtus per majores vndas, doliorum inſtar, quarum vna aliam ſequitur; vn­
de fit, vt ſi obliquè incidat, non in oram, ſed in ipſum mare excurrat; ſi au­
tem in litus impingeret, altera ſuperveniente, aſſurgeret aqua, & plus ad­
huc tertiæ vndæ appulſu.
Tertiò, Creſcit æſtus ratione ſinuum, nempe, vt
jam dixi, ſi æſtus directè in ſinum paulò acutiorem & breviorem incidat,
mirum quantum attollatur aqua, non tantùm propter anguſtias vaſis, ſed
propter directum appulſum; ſic ad Briſtoliam, vt dixi, & ad fanum Sancti
Michaëlis altiſſimus æſtus eſt, hic 70. illic 66. pedes; ad Oſtia fluminis Ama­
zonum, niſi per alveum fluvij excurſus pateret, altior forſitan eſſet: dixi ſu­
pra breviorem & acutiorem ſinum; vt enim expreſſione ſuperficiei aquæ
quolibet vaſe contentæ per canaliculum altiùs aſcendit, quàm per majorem
canalem; ita prorſus æſtus in breviore & Pyramidem deſinente ſinu;
cùm enim minùs capax ſit, intruſa per vim preſſionis aqua altiùs aſcendat,
neceſſe eſt.
Inter inſulas, vt plurimùm minùs aſſurgit aqua, tum quia vis
preſſionis interrumpitur, tum quia cùm aqua per freta & anguſtias diſcur­
rat, ac proinde effluat, tam altè aſcendere non poteſt.
Auguſtin. Sed cur alicubi velociùs & rapidiùs, alibi ſenſim æſtus
currit?
Antim. Velocior motus, qui ab æſtu eſt, à multis cauſis procedit. Primò
à majore vi preſſionis; ſic majus pondus tubi erecti & aqua pleni, eam ve­
lociùs per foramen iuxta baſim apertum extrudit; major autem vis preſ­
ſionis eſt à majore ſuperficie ex arcubus vtilibus conſtante.
Secundò, ab an­
guſtiis per quas aqua extrudenda eſt, vi preſſionis; ſicut dixi ſupra, in Fre­
tis, rapidus æſtus eſt, v.g. in anguſtiis ad Havanam, & alibi paſſim; ſic
in fluminis alveo contracta aqua velociùs currit.
Tertiò à breviore angu­
ſtiarum alveo; ſic per breviorem fiſtulam foramini admotam, aqua velo­
ciùs extruditur
Auguſtin. Ne quid diſſimulem, hoc non capio, quanquam auguror ali­
quid ſcitu digniſſimum, ex hoc ipſo argumento affulgere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index