Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
121 95
122 96
123 97
124 98
125 99
126 100
127 101
128 102
129 103
130 104
131 105
132 106
133 107
134 108
135 109
136 110
137 111
138 112
139 113
140 114
141 115
142 116
143 117
144 118
145 119
146 120
147 121
148 122
149 123
150 124
< >
page |< < (116) of 376 > >|
142116M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA nae autem columnae quinta parte altiores ſint, quam exteriores, ſed
aut Ionico aut Corinthio genere deformentur.
Columnarum autem pro-
portiones et ſymmetriae non erunt iisdem rationibus, quibus in aedibus
ſacris ſcripſi.
Aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem,
aliam in porticibus et ceteris operibus ſubtilitatem.
Itaque ſi Dorici
generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in
partes quindecim, et ex eis partibus nna conſtituatur, et ſiat modulus:
ad cujus moduli rationem omnis operis erit explicatio, et in imo colum-
nae craſſitudo ſiat duorum modulorum:
Intercolumnium quinque et mo-
duli dimidia parte:
Altitudo columnae praeter capitulum quatuordecim
modulorum:
Capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum duo-
rum et moduli ſextae partis.
Ceteri operis modulationes, uti in aedi-
bus ſacris in libro quarto ſcriptum eſt, ita perſiciantur.
Sin au-
tem Ionicae columnae fient, ſcapus praeter ſpiram et capitulum in octo
partes et dimidiam dividatur, et ex his una craſſitudini columnae detur:

Spira cum plintho dimidia craſſitudine conſtituatur:
Capituli ratio ita
fiat, uti in tertio libro eſt demonſtratum.
Si Corinthia erit, ſcapus et
ſpira, uti in Ionica:
Capitulum autem quemadmodum in quarto libro eſt
ſcriptum, ita habeat rationem:
Stylobatisque adjectio, quae fit per ſca-
millos impares, ex deſcriptione, quae ſupra ſcripta eſt in libro tertio,
ſumatur.
Epiſtylia, coronae, ceteraque omnia, ad columnarum rationem
ex ſcriptis voluminum ſuperiorum explicentur.
Media vero ſpatia, quae
erunt ſub divo inter porticus adornanda viridibus videntur, quod hypae-
thrae ambulationes habent magnam ſalubritatem, et primum oculorum,
quod ex viridibus ſubtilis et extenuatus aer propter motionem corporis
influens perlimat ſpeciem, et ita auferens ex oculis humorem craſſum,
aciem tenuem et acutam ſpeciem relinquit.
Praeterea cum corpus moti-
onibus in ambulatione caleſcat, humores ex membris aer exugendo immi-
nuit plenitates, extenuatque diſſipando, quod plus ineſt, quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index