Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1figura circumſcripta, quæ cum prædictis circa figuram AB
C erunt bina ſumpto ordine à puncto B, in eadem propor­
tione inter eadem plana parallela, vel rectas parallelas conſi­
ſtentia
, propter ſectiones, ideſt baſes, & æquales altitudines:
binorum autem quorumque homologorum idem erit in li­
nea BF, centrum grauitatis: punctum igitur K, centrum
grauitatis figuræ ipſi ABC circumſcriptæ, idem erit fi­
guræ ipſi DBE, circumſcriptæ centrum grauitatis: cadi
autem infra centrum
grauitatis H figu­
ræ DBE, quod eſt
abſurdum.
Non
igitur centrum gra­
uitatis figuræ DB
E, cadit ſupra pun
ctum G.
Sed ca­
dat infra, vt in pun­
cto L.
Rurſus igi
tur figuræ DBE fi­
gura, qualem dixi­
mus circumſcripta,
cuius centrum gra­
uitatis M, ſit pro­
pinquius centro L,
110[Figure 110]
quàm punctum G, figuræ ABC altera qualem diximus
figura circumſcribatur, cuius centrum grauitatis ſit idem
punctum M, quod fieri poſſe conſtat ex ſuperioribus.
Sed
G ponitur centrum grauitatis figuræ ABC; ergo centrum
grauitatis figuræ ipſi ABC, circumſcriptæ erit propinquius
baſi & puncto F, quàm figuræ ABC centrum grauitatis,
quod fieri non poteſt.
Non igitur figuræ DBE centrum gra
uitatis cadit infra punctum G.
Sed neque ſupra; punctum
igitur G erit commune duarum figurarum ABC, DBE,
centrum grauitatis.
Quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index