Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (124) of 430 > >|
142124GVL. PHIL. ANNOT. Iſido. lib. 19. Reſultant ædes lacus. Quod autem
ad lacunariorum diſtributionem attinet, ſciendum lacu-
naria dici &
tigna ipſa & intertignia. Ita cum Trigly-
phireferant exteriorem tignorum partem, &
quæ inter
duo ſunt interualla, ipſæ metopæ, ſi illorum erat impedi-
ta diſtributio, &
interiorum lacunariorũ neceſſe eſt fuiſ-
ſe impeditam.
Illud addam auctarii loco, antiquorũ lu-
xuriam verſatilia cœnationum laquearia feciſſe, &
ità
coagmentaſſe vt ſubinde alia facies at alia ſuccederet,
&
toties tecta, quoties fercula mutarentur. Auctor eius
rei Seneca Epistol.
lib. 14. SED OBLON-
GIORES TRIGLYPHIS DIMIDIA
ALTITVDINE.
Scribendũ, oblongiores Tri-
glyphi dimidia latitudine, vt ſit ſenſus, ſunt lõgiores quã
deceret ſemimodulo ſiue vno Tetráte.
Nam oportebat eſ-
ſe paribus lateribus quadratas, &
occupare ſolum primum
colũnarum Tetrantem, medios duos ſeruari extremo hinc
at hinc Triglypho.
Si verò Triglyphi ſuper duos ex-
tremos Tetrantes collocentur, neceſſe est metopas produ-
ci in duos priores.
Quod autem dimidia latitudine hic et
paulopoſt restituendum ſit, facile iudicabit, qui ſciuerit
Triglyphorum mediam altitudinem eſſe ſemimoduli &

quartæ partis vnius moduli, cum ipſæ metopæ, quadratũ
ſolo ſemimodulo ſuperẽt.
FRONS ÆDIS DO-
RICÆ IN LOCO QVO COLV-
MNÆ CONSTITVVNTVR, DI-
VIDATVR SI TETRASTYLOS
ERIT IN PARTEIS.
XXVIII. SI
HEXASTYLOS.
XLIIII. EX HIS
VNA PARSERIT

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index