Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
121
121 (99)
122
122 (100)
123
123 (101)
124
124 (102)
125
125
126
126 (103)
127
127 (104)
128
128 (105)
129
129 (106)
130
130
< >
page |< < (117) of 184 > >|
142117 co, faciliùs tuas plateas inferiores (Galli caſcmatter) op-
pugnet, cuniculos agat, &
aggeres ligone ſubruat. De-
bet etiam, vbi murus oppugnatur, ſæpe milites mitte-
re, qui foſſam inſpiciant ac recognoſcant, vt curet eam
purgari ruinis à tormentis factis.
Hæ enim ruinæ v-
ſum impediunt bombardarum quæ in feneſtris tor-
mentariis.
Quando autem vires hoſtium tantæ eſſent,
vt foſſarum tranſuerſarum ope, foſſæ tuæ vſu te priuaſ-
ſent, lateribus &
propugnationibus te nudaſſent, neceſſe
erit vt tantum te intrò retrahas, vt poſſis foſſas ducere,
quæ oppugnationem cingant:
quòd ſi tempus ad id
haberes, &
ſitus loci id concederet, nouos aggeres &
nouas munitiones poſſes exſtruere, quales ſunt foſſæ
tranſuerſæ, propugnationes à latere, valla prominen-
tia, &
id genus alia, quæ poſſint oppugnationi & ag-
greſſioni hoſtium reſiſtere.
Aduertendum eſt autem,
in caſu tam terrifico ac periculoſo, præcipuè vbi mu-
rus eſt dirutus, debere ſemper inſtructam tuorum
aciem habere in locis valdè propinquis ipſi oppugna
tioni, quorum primarij ſint loricati, idq́;
magno nu-
mero.
Et quia ſæpe accidit, vt quædam cataphracto-
rum turmæ, vel equitatus leuis, ſint in ciuitate ſeu arce
oppugnata, tales viri ita armati, ac equis relictis, mirum
in modum juuant in fronte aciei collocati, cum glo-
bo ſclopetariorum à latere foſſæ, (tranchcc,) qui trãſuer-
sè ejaculentur in labefactationem muri, (Gall.
bzcſchc.)
Debent autem eo ordine collocari milites circa foſſam
cum ſclopetariis, &
loricatis, qui haſtas prælongas ge-
rant (Galli piques armccs,) vt apparet in decimanona
&
vigeſima figuris.
Præterea ſæpe accidit, vt juxta muri labefactationem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index