Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1primum ſeſe offert, & niſi ante alia conſtituatur, fruſtra cætera quærentur. Quoniam verò mo­

tum eſſe ſcire contingit bifariam; primum quidem ex euento & per accidens, vbi ſcilicet ſenſu con­
ſtet
, atque inductione confirmetur: quo pacto nota ſtatuuntur ſtrata cuiuſque methodi, vt inde
reliqua de illis, tanquam nobis omnium maximè perſpicuis oſtendi queant, tale enim eſt ſubie­
ctum & ſtratum, quod ſtatuitur eſſe in quaque ſcientia, vt fit manifeſtiſsimum, non quidem na­
tura, ſed nobis: vſque adeò, vt etiam ſuperet axiomata in eo genere cognitionis; neque enim ſine
ſubiecto concipi poſſunt, & ita vſurpantur, vt ad certum genus contrahenda ſint.
Deinde verò
contingit ſcire motum eſſe etiam per ſe; hoc autem euenit, vbi confecta definitione in ipſius rei
cauſsis rem eſſe nouimus, velut in interuentu terræ labores Lunæ ea methodo quam Græci vocant
circulum, noſtri veror regreſſum.
Sed quoniam neceſſe eſt, vt res ipſa per accidens noteſcat priuſ­
quam per definitionem; ita & motum ſe habere aſſeueramus, vt de eo, quòd ipſe ſit aliquid, nul­
la poſsit eſſe dubitatio, niſi planè ſenſu careamus: nec vllus vnquam fuerit, aut admodum pauci,
qui motum expulerint è theatro Naturæ; ac præter eos, qui vnum id quod eſſet, ponebant, atque
illud quidem immobile; Parmenidem, inquam, & Meliſſum, eorumque ſectatorem Zenonem
(ſi Hippocrati, Ariſtoteli, Galenoque.
credere dignum eſt) quos ob id è numero naturalium philo­
ſophorum ex punctos fuiſſe ſcimus, qui etiam non omnino motum euertebant; ſed ab eo quod
eſſet, quod verum appellabant, in eo quod dicebant ſecundum opinionem principia ponentes af­

fectionis calidum & frigidum; omnes ita compertum habent eſſe motum, vt illo tanquam ſenſus
ope notiſsimo, & per inductionem conſtituto principio noſtrę cognitionis in intima ſcientiarum
penetralia nos manuducant.
Nullus etiam eſt animi noſtri habitus ad quem quoquo pacto non
pertineat motus: nam mitto nunc artes illas quas effectrices appellant quæ cùm relinquere de­
beant poſt operam aliquod opus, exercentur omnes per motum: practicæ item quæ ſolum ſe ha­
bent in operam, nil ab actione relinquentes in extranea materia, ſunt & ipſæ quidam motus: at­
que ita denique peruagatur, vt τὸ γίνεστι, ideſt fieri, quæ ſpecies eſt quędam motionis ab omnium
exiliſsima arte Analytica receptum fuerit; neque minus fortaſſe rarò vſurpatur à mathematicis,
quanuis immobilia pertractent, dum problematicè res mathematicas expediunt: ſic etiam dum
ex fluxu puncti lineam ſtatuunt, aut ex conuerſione quadranguli cylindrum; proinde, inquit,
Ariſtot.
a οἱ δέ μαθηματικοὶ πλάττουσι τὸ γινεσθαι. Quin & ipſæ ſcientiæ, quarum numerus eſt in

veri perſpicientia verſari, vel vtuntur motu, vel ſaltem aliquam ipſius ſpeciem pręſeferunt; dum
aut via motus principiorum notitiam ſibi parant, aut tractant motum, aut ſeparant à motu, aut
demum procedentes à noto ad ignotum, quod fit cogitando, aut vero falſum commutantes mo­

tum experiuntur; hoc quidem omnibus ſcientiis commune eſt.
Illud etiam primum, quandò
nulli ſcientię negatus eſt vſus ſenſus & fabrica inductionis, cuius ſtratum eſt materies ipſa ſenſilis
in qua motus ineſt, vt ab ea ſeparari non poſsit, vt neque etiam in illa animi opera quæ rudior
eſt; abſtrahi queat à motu, & à proprietatibus quæ ſibi ſunt affixæ.
Proinde omnis inductio eſt
de rebus phyſicis: & quanquam altior aliquantò eſt opera mentis illius quæ tractat res mathema­
ticas, atque diuinas, veruntamen origine poſterior; flagitat tamen quacunque ratione motum.
Quare cùm Geometer oſtendere vult angulum externum trianguli æquum eſſe internis, aut li­
neam pedalem; deſcribit in abaco notas quæ lineas imitentur; & lineæ imaginem quandam ex­
ponit, imago autem ſenſilis eſt.
ita ſenſum adhibet, & vtitur motu. Tale declarandi genus ἔκθεσισ,
ideſt expoſitio vocata eſt, non diſsimile ab inductione naturali; niſi quòd id quod eſt hic ſenſile,
accipitur vt nota quædam quæ res ipſa eſt in phyſicis.
Mathematicæ igitur atque diuina, licet
verſentur in rebus quæ ſeiunguntur à motu; tamen eas aliter ferè concipere nequeunt.
quàm
per motus priuationem.
Sic pertentat motus omnes ſcientias. Sed hæc fortaſſe plura quàm po­
ſtulet hic locus.
Vnum illud nobis modò conſtitutum ſit; quia tam latè pateat motus, & à nulla

re ſenſili ſeiungatur; omnium rerum quæ nobis occurrunt, eſſe notiſsimum.
Quanuis autem na­
tura comparatum ſit, vt priuatio ſit ignotior habitu, quies autem, ſi non omnis, at illa quæ ſecun­
dum naturam eſt, ſit tanquam habitus, eiusque.
priuatio motus; quippe quòd ea ſit natura prior,
ac perfectior, cùm motus omnis dirigatur in quietem, eiusque.
gratia ſit inſtitutus; attamen illa no­
tior eſt motu eo genere cognitionis quod eſt ſecundum naturam, at nos de notitia motus hîc
agimus quo ad nos: qua certè motus ſuperat quietem, ſpeciem imprimens efficaciorem ſenſibus
noſtris, dum propter natiuam ſucceſsionem, aut nouas res obiectas, aut antiquas nouis modis
aſsiduè ponit ante oculos.
Idcirco motus in ea cognitione quę ſpectat ad nos, tanquam habitus
exiſtimandus eſt, quies autem vt priuatio.
Quapropter motum, non autem quietem ſcientiæ &
artes vſurpare ſolent.
Neque illud obſtat, quòd etiam quies ſit naturalis; quippe quae natura ſit quo­
que quietis origo non minus quae motus: nam magis ſic naturalis eſt motus; quia magis adiuitat me­
thodum
de natura, quin quidem methodus non modo res ex ordine tractat, verumetiam accommodat ad­
diſcentium
mentes, ob eamque.
cauſſam minus corrumpit methodum naturalem ille quid emit à ſubſtantia
naturali quietem, vt fecit Heraclitus quam is qui tollit motum, quod fecerunt Parmenides &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index