Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
131
132
133
134
135
136
137
138
139
140
141
142
143
144
145
< >
page |< < of 145 > >|
1ſpuere experientia docet. Fuerit ergo alterius generis Plinij
gemma à noſtrâ: quam inſuo genere virentem, eiuſque
ſimilitudinem, ad porri ſuccum dirigi teſtatur: cùm
noſtra ſit coloris aurei.
Motus, quem lima inducit, eſt
compoſitus ab inciſione cancellatâ & χλάτε. Nam ſulci præ­
tenues inciſi ab aſperitate traſversâ eiuſdem limæ raduntur.

Maior ergo durities nobilioribus gemmis ineſt, cuiuſmodi a­
damas, calcedonius, ſapphyrus, heliotropia, rubinus: quæ neque
ferro incidi, neque limâ radi ſuſtinent: quam tamen ſentiunt
marmora, lapides, vitrum, & gemmæ ignobiliores. A cotibus
verò hæc univerſa poliuntur: propterea quòd ſuperficiem
habeant cotes ſcabram & arenoſam: quæ ſi polita, miniméque
friabilis eſſed, haud quaquam attererentur.
Mutuâ ergo
affrictone arenulæ coacervantur: quarum abſceſſu minui
cotes, & demum longo uſu abſumi conſtat.
Saxa verò duri­
ora, quia atteri non valent, neque uſum cotis habent.
Sed
quæſtio hic eſt: quamobrem cotes Naxiæ, & quæ nobis ſunt in
uſu, aquâ; Creticæ verò & Laconicæ, ut Plinius teſtatur, oleo
temperentur: an eiuſmodi cotes naturam habent olei, ſeu
bituminis pinguedinem continentes aquæ incommiſcibilem?
ineſſe enim quibuſdam lapidibus ſuccum pinguem & oleoſum
conſtat exinflammatione.
Lapis quoque nephriticus, quem
Iſadam vocant, multùm pingueſcit inter poliendum: quan­
quam huius pinguedo non oleoſa, ſed quale gummi, aquæ
commiſcetur.
At quomodo ergo cotes Ciliciæ, eodem Plinio
teſte, oleo & aquâ pollent: an utramque naturam eo modo
permiſtam habent, quo ſmigma? quod & pingue in ſe tra­
hit, & aquâ eluitur.
Ita cotes tonſtrinarum humore non quo­
uis ſed viſcoſo, cuiuſmodi ſputum, proficiunt.
Aquas autem
in Italiâ repertas, aciem trahentes acerrimo ſenſu, minerales
fuiſle credo, eiuſdem naturæ cum aquâ forti.
Magis tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index