Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
Quippe etenim fluere, atque recedere corpora rebus
Multa modis docui; sed plurima debent
Ex animalibus his, quae sunt exercita motu:
Multaque per sudorem ex alto pressa feruntur,
Multa per os exhalantur, cum languida anhelant.

His igitur rebus rarescit corpus; & omnis
Subruitur natura: dolor quam consequitur rem:
Propterea capitur cibus, ut suffulciat artus;
Et recreet vires interdatus; atque patentem
Per membra ac venas ut amorem opturet edendi.

Humor item discedit in omnia, quae loca cumque
Poscunt humorem: glomerataque multa vaporis
Corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
Dissupat adveniens liquor, ac restinguit, ut ignem;
Urere ne possit calor amplius aridus artus.

Sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
Abluitur; sic expletur ieiuna cupido.

Nunc qui fiat, uti passus proferre queamus,
Cum volumus, varieque datum sit membra movere;
Et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
Corporis insuerit, dicam : tu percipe dicta.

Dico animo nostro primum simulacra meandi
Accidere, atque animum pulsare, ut diximus ante.

Inde voluntas fit.
neque enim facere incipit ullam
Rem quisquam, quam mens providit, quid velit, ante.

At, quod providet, illius rei constat imago.

Ergo animus cum sese ita commovet, ut velit ire
Inque gredi; ferit extemplo, quae in corpore toto
Per membra, atque artus, animai dissita vis est:
Et facile est factu, quoniam coniuncta tenetur:
Inde ea proporro corpus ferit.
atque ita tota

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index