Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (128) of 795 > >|
142128DISSERTATIO tractionem paulum impediebat; non tamen eam materiam, quæ at-
trahitur, reddit volatilem, licet avolare queat, ut mox patebit.
3. Arena mixta fuit cum Nitro fixo, impoſitaque fornaci fuſoriæ
ſpatio horæ non abiit in Regulum.
Reliqua maſſa non attraheba-
tur â Magnete exceptâ tenui cruſta, quæ Carboni in crucibulum
injecto adhærebat.
4. Deinde mixta fuit cum Nitro & Carbone in pulverem contu-
ſo, atque per horam fuſoriæ fornaci immiſſa non abiit in regulum:
maſſa inde producta non â Magnete attrahebatur, exceptis iis par-
tibus, quæ Carboni adhærebant.
5. Arenæ alia pars mixta fuit cum Nitro & floribus Sulphuris,
quæ in fornace aliquamdiu poſita, etiam Regulum non dedit.
Liquet ergo ex his 1°, Nitrum reddere illud volatile, quod in
hac Arena a Magnete attrahitur, idcirco enim actionem Nitri paſſa,
non amplius patitur Magnetis actionem in ſe.
6. Volatile autem reddi poſſe id quod attrahitur a Magnete patet
ex hoc proceſſu.
Arenæ Indicæ ℨiij, miſtæ cum Salis Ammoniaci ℨiij, expoſitæ
fuerunt in crucibulo aperto Igni modico, â quo tamen Sal Ammo-
niacus volatilis eſt factus expulſuſque:
totum reſiduum pondus ha-
bebat ℨij.
cum granis 23, adeoque pondus Arenæ amiſſum fuit 37
granorum, poſito nihil Salis in Arenâ ſuperſtes fuiſle:
inerant re-
ſiduo grana majora, quam ante fuerant, coloris elegantis Cinnaba-
rini;
omnes reliquæ partes amiſſâ priori nigredine ad obſcure ru-
brum vergebant:
Magnes ſupra hæc omnia poſitus, ductus, imo
iis applicatus, vix aliquid attrahere potuit, dabatur tamen attractio
obſcura:
Reſiduum Aqua lotum & edulcoratum, deinde exſicca-
tum, non majori vi quam ante a Magnere attractum fuit:
mani-
feſto indicio ſimul cum Sale Ammoniaco avolaſſe ex hac Arena,
quicquid a Magnete attrahitur.
Non tamen id valde volatile eſt, aut cum leviſſimis Salis Ammo-
niaci partibus adſcendit, licet ex hac Arena, ſimul cum illispartes
quædam Aurantii coloris in auras adſcendant, uti ex ſequenti pro-
ceſſu liquebit.
7. Mixtæ fuerunt Arenæ ℨiij, cum Salis Ammoniaci ℨiij, quæ
incluiæ phialæ committebantur Igni Arenæ trihorii ſpatio, quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index