Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
1 praeterea partis in cunctas dividitur vox,
ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.

ergo replentur loca vocibus, abdita retro
omnia quae circum fervunt sonituque cientur.

at simulacra viis derectis omnia tendunt
ut sunt missa semel; quapropter cernere nemo
saepem ultra potis est, at voces accipere extra.

et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum,
vox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum potius quam verba audire videmur.
Nec, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
plusculum habent in se rationis plus operaeve.
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac siccare coepit.

inde quod exprimimus per caulas omne palati
diditur et rarae perplexa foramina linguae.

hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
umida linguai circum sudantia templa.

at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.

deinde voluptas est e suco fine palati;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index