Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 252 > >|
1difficultas in violentis pendet è renixu. Externa vero ſunt ſubiectum,
& occurſans, & mobilis figura.
Subiectum appello, cui mobile ſu­
perincumbit, aut primo inſiſtit, & huic tantò magis qua ſi inhæret
& inſiſtit: quantò pluribus punctis ab eo ſimul tangitur.
Tot enim
ſunt lineæ in mobili ad rectos angulos inſiſtentes ſubiecto, quæ vt
vires vnitæ ſe mutuo ſtabiliunt, & fulciunt, ne facile deijciantur:
contrà id, quod antè de Sphærico, vbi cum vna eſſet tantum quæ in­
ſiſteret plano ad rectos, facillima ab illo ſtatu erat deiectio.
Maior
igitur inhærentia, maius eſt impedimentum.
Occurſans autem dico
quodlibet corpus aliud, vel contra motum, vel cum locum ibi habe­
at, minimè cedens.
Talia ſunt fortuita omnia, quæ vt ſubiectum, quò
pluribus mobilis punctis occurrunt propter eandem cauſam, eò plus.
ne fiat inuerſio vel volutatio, impediunt. Tale quoque medium eſt
neceſſarium, per quod fit motus, rarum, denſum, vtrumque impariter.
Hoc enim magis, illud minus: reſiſtit partibus obuijs. Reſiſtens in­
ſuper ob loci, in quo eſt, ſeruandi cupiditatem naturalem, & etiam, ne
admittatur vacuum.
Mobilis denique figura quæ quò propius ac­
cedit ad ſphæricam vt mobilißimam, eò ad motum pronior: contra
quò remotior.
Atque ea ſunt impedimenta, quorum duo ſublatis for­
tuitis è figurarum ſuperficialibus rectilineæ, è ſolidis cubo inſunt.
Sit enim
ABCD
46[Figure 46]
rectili­
neum
pla­
no E F
inſiſtens,
& qui­
dem
ſi na­
turale eſt
inſita grauitate verget verſus G, & ad rectos inſiſtet rectis A C
& B D & omnibus inter illas interiectis vt H I, K L, M N,
ſicque totidem momentis verſus G contendit.
Præterea aër vel
aqua medium occurrens lateri A C, quantum in ſe, eſt impedit tot
punctis, quot ſunt in A C.
Sit & cubus A D, planum K L, vna ſuperficierum ſuarum
E D attingens, tum habeat rectas A E, C F, B D, H G, ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index