Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Hoc mihi reverà exciderat, quod exquiſita obſervatione con­
firmare
poſſum; quando enim Luna in Apogæo exiſtit, tunc æſtus minor
eſt
: itaque vis preſſionis alia major eſt extenſivè, alia intenſivè; extenſivè
à
majore ſuperficie, cui arcus preſſionis incumbunt, idque cæteris pari­
bus
; modò ſcilicet inæqualem preſſionem inducant; intenſivè autem à
majore
aëris gravitatione, quæ vel eſt à majore altitudine aëris, vel à ma­
jore
humoris copia admixta; hinc major æſtus in Plenilunio, minor verò
Luna
Apogæa.
Secundò, Creſcit æſtus ex illapſu magis directo; ſic enim
excurrit
in illam oram, præſertim per fluminum alveos: nempe aſſurgit
æſtus
per majores vndas, doliorum inſtar, quarum vna aliam ſequitur; vn­
de
fit, vt ſi obliquè incidat, non in oram, ſed in ipſum mare excurrat; ſi au­
tem
in litus impingeret, altera ſuperveniente, aſſurgeret aqua, & plus ad­
huc
tertiæ vndæ appulſu.
Tertiò, Creſcit æſtus ratione ſinuum, nempe, vt
jam
dixi, ſi æſtus directè in ſinum paulò acutiorem & breviorem incidat,
mirum
quantum attollatur aqua, non tantùm propter anguſtias vaſis, ſed
propter
directum appulſum; ſic ad Briſtoliam, vt dixi, & ad fanum Sancti
Michaëlis
altiſſimus æſtus eſt, hic 70. illic 66. pedes; ad Oſtia fluminis Ama­
zonum
, niſi per alveum fluvij excurſus pateret, altior forſitan eſſet: dixi ſu­
pra
breviorem & acutiorem ſinum; vt enim expreſſione ſuperficiei aquæ
quolibet
vaſe contentæ per canaliculum altiùs aſcendit, quàm per majorem
canalem
; ita prorſus æſtus in breviore & Pyramidem deſinente ſinu;
cùm
enim minùs capax ſit, intruſa per vim preſſionis aqua altiùs aſcendat,
neceſſe
eſt.
Inter inſulas, vt plurimùm minùs aſſurgit aqua, tum quia vis
preſſionis
interrumpitur, tum quia cùm aqua per freta & anguſtias diſcur­
rat
, ac proinde effluat, tam altè aſcendere non poteſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index