Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1tus, qui ſunt inter globulos ſecundi elementi, verſus
eclipticam emittat & verſus polos recipiat, quin ha­
beat vim ſecum rapiendi globulos iſtos uſque ad certam
diſtantiam.
Hujuſque diſtantiae terminum deſigna­
mus ellipſi HNQR, non circulo: quamvis enim Sol
ſphaericus, ac non minori vi pellat materiam coeli cir­
cumjacentem verſus polos quàm verſus eclipticam,
illâ actione in quâ ejus lucem conſiſtere diximus a, non
poteſt tamen idem intelligi de hac alterâ actione, quâ
iſtam coeli materiam ſecum in orbeni rapit, pen­
det à ſolo ejus motu circulari circa ſuum axem; qui
motus procul dubio potentior eſt in eclipticâ, quàm
verſus polos; & ideò hîc H & Q magis diſtare debent
ab S, quàm N & R.
Atque hinc infra b ratio reddetur,
cur Cometarum caudae aliquando rectae,
curvae appareant.
LXXXIV.
Cur Solis proximi ce­
leriùs etiam feran-
tur, quàm paulòre­
motiores.
5
10
15
32[Figure 32]

Cùm autem hîc, intra terminum H Q, inferiores
globuli materiae coeleſtis celeriùs moveantur quàm
ſuperiores, debent etiam eſſe minores; ſi enim eſſent
majores vel aequales, hoc ipſo haberent plus virium,
ideoque ſuperiores evaderent.
Sed ubi ſemel contin­
git, aliquem tantà eſſe minorem iis qui ſupra ipſum
ſunt, ut magis ab iis magnitudine ſuperetur, quàm illos
celeritate ſuperet, ſemper poſtea illis inferior manere
debet.
Etſi verò globulos iſtos in principio accu­
ratiſſimè aequales à Deo factos fuiſſe ſupponamus c, fieri
tamen non potuit, lapſu temporis, ob inaequalitatem
atiorum quae percurrun, & inaequalitatem eorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index