Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Tubi verti­
cales.
His ita expoſitis, nunc afferemus varia Phænomena,
id eſt, apparentias ſeu obſervationes circa fluxum aquæ per tu­
bos verticales, cuiuscunque formæ & conditionis; ex quibus
deinde deducemus varia Problemata atque Theoremata; quo­
rum multa applicari etiam poterunt fluxui aquæ per ſiphones,
de quibus cap. præcedente.
Agimus autem hoc Capite ſolùm
de fluxu aquæ per tubos ex foramine in baſi facto; de fluxu enim
ex foramine facto in latere, loquemur capite ſequenti.
PROPOSITIO I.
PHÆNOMENON I.
Aqua decurrit per tubi verticalis foramen baſis inſtar
Columnæ aqueæ, cuius baſis æqualis foramini, altitudo perpen­
diculares à baſi erectæ; ſive tubi ſint ſemper
pleni, ſive non.
SInt tubi verticales, AB, cuiuscunque figuræ, haben­

tes foramen B in baſi.
Dico aquam decurrere per
foramen B inſtar columnæ aqueæ AB, cuius baſis
eſt foramen B, altitudo verò perpendiculares BA,
a baſi erectæ, ſive tubi ſint ſemper pleni, ſive non.
Patet expe­
rientia, & ſequitur ex dictis Cap. 1. Propriet. IV. & ex doctrina
Archimedis lib. 1. de Inſidentibus humido, Suppoſitione I.
Aqua per
foramen ba­
ſis tuborum
verticalium
fluit inſtar­
colu mnæ a­
queæ.
Ac primò quidem, ſi tubus eſt columnaris, & tota baſis eſt
aperta, prout eſt tubus primæ, ex appoſitis, Figuræ ad ſiniſtram;
manifeſta eſt experientia: videmus enim totam aquam ſimul
paulatim deſcendere, ſi tubus non eſt ſemper plenus.
Idem au­
tem fit, ſi tubus eſt ſemper plenus; deſcendit enim ſemper nova
& nova columna aquea, & effluit ex baſi B.
Si autem tubus eſt quidem columnaris, ſed aqua non ef­
fluit per totam baſim apertam, ſed per foramen in baſi factum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index