Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
141
141 (135)
142
142 (136)
143
143 (137)
144
144 (138)
145
145 (139)
146
146 (104)
147
147 (141)
148
148 (142)
149
149 (143)
150
150 (144)
< >
page |< < (136) of 213 > >|
142136SIM. PORTII COMMENTAR. ret in fructibus ſolùm id accidere, docet id foliis &
ſuccis quoque eſſe commune, quòd plures ſortian-
tur colores, atque ex vno in alterum migrent, exem-
plo lachrymæ papaueris, &
amurcæ, lachryma enim
quæ inciſo papauere primùm effluit, alba eſt, vt Apu-
liæ incolis, qui inde vberem faciunt quæſtum, eſt no
tiſsimum.
at illa eadem ex concoctione mutat colo-
rem, &
in puniceum degenerat. tandem verò magis
excocta, multoq́ue nigro permtxta, conſpicitur cya-
nea &
cærulea. Poſt hæc ſub ungit cauſam, ob quam
papaueris (à foliorum defluuio rhœadis nuncupatę,)
folia, ſupernas partes habeant punicantes, hoc eſt pu
niceo colore nitentes.
atque ea eſt, velox concoctio,
propter ſuccum tenuem &
paucum ſcilicet, ob quem
etiam quàm ociſsime decidunt.
Quæ verò ſunt cir-
ca principia inquit, hoc eſt partes radici foliorum vi-
cinæ, in quibus reſidet multus humor, non tam ſubi-
to in puniceum migrant colorem, quia maiori indi-
gent concoctione, &
ob multam humiditatem, pau-
camq́ue concoctionem facilè euincit principatumq́.
obtinet color niger. Verùm notandum, pro eo quod
legitur, διὸ {καὶ} {τὰ} τῆσ μήκωνοσ φύ{λλ}α:
hoc eſt, quocirca &
papaueris folia:
in altero manuſcripto haberi, ὁμόιωσ
{καὶ} {τὰ} τῆσ μήκωνοσ φύ{λλ}α, quod eſt, ſimiliter &
papaueris
folia:
& cætera contextus deeſſe. quæ lectio non vſ-
quequaq.
diſplicet, connectit enim fructibus folia:
docens quod in lachryma &
ſucco videtur, idipſum
etiam in foliis conſpici, &
intellige folia floris. De-
niq.
cùm inquit, velut & in fructu, ſupple papaueris:
voluit enim exemplo indicare, in eadem planta folia
florum eſſe punicea, &
fructum nigrum. quod ſecus
accidit in malo punico.
ſunt enim in hoc folia florum
&
fructus eiuſdem coloris, quemadmodum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index