Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
E
F
a Lib. de
nat.
an.
G
H
A
Eadem methodo motum naturalem eſſe demonſtratur. Cap. XXX.
CÆTERVM vt perſpicuum eſt motum eſſe, ita dubitatum fuit ab antiquis philoſophis
eſſe motum quempiam naturalem; quare etiam, poſtquam viſum eſt hactenus eſſe motum,
eodem exemplo diſſeramus de motu naturali, eoque.
potiſsimum, quod ipſius cauſſæ præcipuè no­
bis indagandæ ſunt; ita enim poſtulat bene inſtituta methodus in qua ſemper exordiendum eſt
à notioribus nobis: huiuſmodi autem eſt motus naturalis, ſi cum cæteris conferatur.
Et quan­
quam id eadem via conſtare poteſt qua monſtrauimus eſſe motum ſimpliciter: nanque & eui­
dens eſt aliqua ſuopte impulſu moueri, ſiue ad locum, ſiue etiam ad quantum, aut quale; nan­
que eò pertinaciter vergunt, quò concitantur, nec ab eo ſeſe continere poſſunt, & ex eiuſmodi
progreſſu perficiuntur, neque violentiam vllam adhibet motor ad id, vt ea propellat, quod qui­
dem naturalem motum, à non naturali ſeiungit, & id ſine aliqua probatione ſumpſit ſæpiſsimè
Ariſtoteles, a quaſi nobis perſpicuum ſit: interturbant tamen nos antiqui philoſophi Democri­

tus & Empedocles qui tametſi motum agnouerunt, & conceſſere quietem; nihilominus quietis,
& motus quę nos naturalia facimus, talia principia ſtatuerunt quę longiſsimè diſtarent à natura,
vnde motus hic naturalis appellatur, vt vim & caſum: ideoque.
Ariſtoteles in illos inuehitur, &
inanem illam opinionem funditus tollit, ac monſtrat eſſe motum naturalem, licet dubium ſit de

progreſſu Ariſtotelico, quantum pertinet ad huiuſmodi theorema nonnullis exiſtimantibus hoc
bis ab Ariſtotele fuiſſe tractatum, cum 1. tum etiam 3. de cœlo, atque item à priori, vt aiunt,
& ex cauſſa fuiſſe concluſum.
Quanuis etiam non mediocrem ſcrupulum per ſeipſum inij­
cere debebat, quòd concluſum aliquando fuiſſet in phyſica methodo, cùm ſit racio & forma ſtra­
ti phyſici; ita vt magnam efficere poſſet admirationem in Ariſtotele, ne fortè ſuum teneret inſti­
tutum, niſi diceremus, aut ipſum obliquè concludi, vt ita dicam, quia ſcilicet diluamus rationes
contra ipſum allatas, aut per redargutionem, licet enim vtroque modo exagitare illos qui prin­
cipia ſcientiarum oppugnant, & dialecticè diſputationem inire, & ad obiecta reſpondere, modò
ex eiuſdem ſcientiæ principiis originem trahant; aut etiam ſi oſtendatur eſſe coniunctum, non
autem ſeparatum.
verbigratia, quando conſidero motum naturalem, ipſum bipartitò concipere
poſſum; ſimpliciter quidem, & vt ſeparatum, veluti aſcenſum ignis qui ſanè naturalis eſt, ſed non
conſidero ipſum cum hoc attributo.
poſſum etiam conſiderare motum illum ipſum, quatenus
eſt naturalis; ac priore quidem modo dubium non eſt motum à phyſico non poſſe tractari.
quid
enim aſſumeret quod ipſo notius eſſet?
cur etiam non periclitaretur, ne fortè ſtratum ſibi conſta­

ret quod ſine vlla ambiguitate ponendum eſt?
tanto minus exiſtimandum eſt motum naturalem
à priori poſſe monſtrari: reſtat igitur, vt ſolum coniunctum concludi queat, & ita etiam dicimus
1. Phyſic.
concluſum fuiſſe, non quidem eſſe principia ſeparatè, nec materiam, aut formam eſſe
ſeorſum, ſed totum hoc, materiam & formam eſſe principia.
Sed veniamus ad ipſum Ariſtotelem
qui illo nomine vexat antiquos, quòd varia motionum principia ponant, atque diuerſas à natu­
ra cauſſas reddant motus & quietis quam nos dicimus naturalem: hi quidem aut quietis terræ
motum cœleſtem cauſſam facientes, aut infinitas radices quibus ipſa innitatur, aut reliquorum:
corporum auctorem caſum & fortunam, vel etiam animum mundi, & omnino cauſſas præter
naturam & per accidens.
Ideò & particulatim & vniuersè huiuſmodi ſententiæ confuratæ ſunt
ab Ariſtotele.
Quoniam verò de hiſce cauſsis aliàs agendum eſt ſigillatim, de ipſis generatim
nunc pauca quædam diſſeramus, & quantum ſufficit ad id cognoſcendum, quòd ſit motus qui­
dam editus à natura.
Etenim ſi eſt cauſſa præter naturam, aut per accidens, etiam neceſſe eſt ali­
quam eſſe cauſſam per ſe & naturam, præterquam ea ſit cauſſa quæ præter naturam nuncupatur.
ita cùm caſus & fortuna ſint errores naturæ, etiam naturam præceſsiſſe oportet à qua excidat

agens id quod agendo peccat: atque hoc tantò credibilius eſt, quantò etiam res omnes ad id quod
præſtabilius eſt, ab agente certo dirigi, & per ſeipſas tendere videbuntur.
Nam & id quod mouet
per ſe, bonum appetit quod alij communicet, & quod per ſe mouetur bonum ſibi ipſi cupit:
hoc autem eſt natura quæ perpetuum ordinem obſeruat, niſi quippiam obſtet, vel extrinſecum
quod naturæ curſum impediat, vel materia quæ non poſsit capere tantam perfectionem, quan­
tam ipſa forma, ſiue agens tribuere poſſet: ex quo conſtituitur ab ordine: atque adeò, vt ordo
rerum ſit natura ipſa: eaque ſit cauſſa motuum quorundam qui naturales ab ipſa dicantur: ex
quibus concluditur eſſe motum naturalem, quia ſit cauſſa quædam illius motus quem naturalem
vocamus.
ea verò cauſſa vocetur natura. Sed etiam multò ante ſic argumentatus fuerat Ariſto­
teles auctoribus.
quibuſdam. Natura eſt principium & origo motus, & ſtatus eius in quo eſt per
ſe.
Corpora naturalia naturam habent, Ergo habent principium motus per ſe qui cùm ſit à na­
tura; iure optimo erit naturalis: eoque.
ſigno probetur id quod propoſitum eſt, quòd vtitur Ari­
ſtoteles particula quæ notat cauſſæ redditionem.
Vnde ex his atque aliis huiuſmodi perſuaderi
poſsit quiſpiam ab Ariſtotele concluſum fuiſſe, motum naturalem eſſe qui eſt ſcopus methodi
naturalis: neque id ſolùm communiter, verumetiam à priori & ex cauſſa, poſtquam ordinis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index