Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 158 > >|
1dant, ita vt nobis aliquando in medio exſiſtentibus
Sol ex vna parte ſit, illi ex aduerſa?
Sed nempe ita
fieri, ac apparere neceſſum eſt, cùm remotiore exſi­
ſtente Terra, illos ex ipſa obſeruamus circumeunteis
Solem.
Non poteſt enim Sol non haberi, eſſéque cen­
trum motus vtriuſque, aut vtriuſque circulus non eſ­
ſe Soli illigatus.
Non poteſt vterque non videri dire­
ctus, cùm vltra Solem peragit iter; non retrogradus,
cùm citrà; non ſtationarius, cum in medio deſcenſu
accedit, aut in medio aſcenſu recedit, quaſi per re­
ctam lineam; eo modo, quo viator, qui nos procùl
antegreditur, vel nobis occurrit ſecundum rectam
viam, non apparet moueri; cùm appareat tamen, ſi
eodem paſſu tranſuersùm eat.
Non poteſt Sol, tan­
quam centrum circuli vtriuſque non apparere conti­
nuò moueri per Zodiacum, iuxta ſignorum ſeriem,
quoniam Terra promouetur in parteis oppoſitas; ne­
que poteſt vtervis ſeparari longè à Sole, quia circui­
tum ſuum limitatum tam heinc, quàm inde, tam ſur­
ſum, quàm deorſum habet.
Denique neuter poteſt
nos ambire, habereve Terram ſe inter, ac Solem in­
terpoſitam; quoniam Terra eſt extra ambitum v­
triuſque, & vtrumque ſemper ad eandem partem, qua
Solem, habet.
Ferri porrô vtrumque Sidus ſupra, &
infra Solem, non verò in Epicyclo nos inter, & Solem
contento, memoratæque lineæ alligato, tum obſer­
uata noſtra conuincunt, ac præſertìm circa Mercu­
rium; tum præſertìm de Venere manifeſtæ eius Te
leſcopio phaſes.
Nempe quòd appareat corniculata,
cum retrograda eſt; plena, cùm directa; id haud-du-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index