Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 258 > >|
1 cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus.

nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
dummodo quod capias concoctum didere possis
artubus et stomachi umidulum servare tenorem.
Nunc aliis alius qui sit cibu' suavis et almus
expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst
hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
tantaque in his rebus distantia differitasque,
ut quod ali cibus est aliis fuat acre venenum,
extetque ut serpens, hominis quae tacta salivis
disperit ac sese mandendo conficit ipsa.

praeterea nobis veratrum est aere venenum,
at capris adipes et coturnicibus auget.

ut quibus id fiat rebus cognoscere possis,
principio meminisse decet quae diximus ante,
semina multimodis in rebus mixta teneri.

porro omnes quaecumque cibum capiunt animantes,
ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
extima membrorum circumcaesura coercet,
proinde et seminibus constant variante figura.

semina cum porro distent, differre necessest
intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
omnibus in membris et in ore ipsoque palato.

esse minora igitur quaedam maioraque debent,
esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
multa rutunda, modis multis multangula quaedam.

namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
proinde foraminibus debent differre figurae,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index