Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Page concordance

< >
< >
page |< < of 383 > >|
313 praesertim, posse moveri; quo ducti crediderunt, proicientem magis aërem quam proiectum movere, et aërem proiecta Verum longe aliter se res habet: ut etiam interdum ipsi fatentur, qui, cum principe suo Aristotele, nunc, ut proiecta possit ferre, dicunt aërem ob levitatem suam celerrime moveri, cum fere nullam resistentiam habeat; nunc autem dicunt, ea quae nec gravitatem nec levitatem habent non posse moveri, quia oportet quod movetur resistere: atque, ita dicentes, eadem nunc credunt nunc negant, prout suae intentioni melius Res tamen ita se habet, ut mobile, quo levius erit,
eo quidem facilius movetur dum motori est coniunctum, sed, a movente relictum, brevi tempore impetum acceptum retinet: ut patet si quis iaculetur pinnam, tantam adhibens vim quantam si deberet iaculari libram plumbi; nam facilius quidem movebit pinnam quam plumbum; attamen diutius in plumbo servabitur virtus impressa quam in pinna, et multo longius
Quod si aër esset qui proiectum portaret, quis unquam credet, aërem facilius plumbum quam pinnam laturum Videmus itaque, quo quicquam levius fuerit, eo quidem facilius moveri, sed minus impetum acceptum retinere: quare, cum aër, ut supra demonstratum est, nullam in proprio loco habeat gravitatem,
facillime quidem movebitur, sed tamen impetum acceptum minime
Cur autem levia impetum non retineant, inferius demonstra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index