1
Paullatim moles protruditur, atque movetur.
Praeterea tum rarescit quoque corpus, & aer,
Scilicet ut debet, qui semper mobilis extat,
Per patefacta venit, penetratque foramina largus:
Et dispargitur ad partis ita quasque minutas
Corporis. hinc igitur rebus fit utrimque duabus,
Corporis ut ac navis velis, ventoque feratur.
Nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
Tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
Contorquere, & onus totum convertere nostrum.
Quippe etenim ventus suptili corpore tenvis
Trudit agens magnam magno molimine navim:
Et manus una regit quantovis impete euntem;
Atque gubernaclum contorquet quolibet una:
Multaque per trochleas, & tympana pondere magno
Commovet, atque levi sustollit machina nisu.

Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
Inriget, atque animi curas e pectore solvat;
Suavidicis potius, quam multis versibus edam;
Parvus ut est cygni melior canor, ille gruum quam
Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
Tu mihi da tenuis aures, animumque sagacem,
Ne fieri negites, quae dicam, posse; retroque
Vera repulsanti discedas pectore dicta;
Tutemet in culpa cum sis, ne cernere possis.
Principio somnus fit, ubi est distracta per artus
Vis animae, partimque foras eiecta recessit;
Et partim contrusa magis concessit in altum.
Dissoluuntur enim tum demum membra, fluuntque.
Nam dubium non est, animai quin opera sit
Sensus hic in nobis: quem cum sopor inpedit esse;
Tum nobis animam perturbatam esse putandum est,